In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 5, 10 b )Non faeneraui nec faenerauit mihi quisquam; omnes maledicunt mihi, pro quo LXX: non profui neque profuit mihi quisquam, Theodotio: non debui neque debuit mihi quisquam. Quorum omnium hic sensus est ex persona Christi: \'nullus se praebuit, qui digne mea aera susciperet, nec faenerauit mihi quisquam in sanctis atque pauperibus confouendis me sibi faciens debitorem. siue non profui nec profuit mihi quisquam; [*](2 *Luc. 2, 34 7 Hier. 15, 10 9 *Mich. 7, 1 14 *Mich. 7, 1. 2 19. 21 *Hier. 15, 10 23 Hier. 15, 10 25 *Hier. 15, 10 ) [*]( 2 hic est positus v et] in add. v 3 contradicitur P.LMA Fa.c. 4 philosoforum P 5 ei* M legis P 6 alt. et om. Po 7 as(d)sumptr codd. (p exp. L) 8 perspicuae V,Aa.r. 10 colliget La.c. messem MP sicut V,MPp.r.,v 11 commedat AV 12 putemus] et add. V gemitum P refferri M 13 quis V 14 reuertens Mp.c.,v 15 pr. quod MAVP quia v alt. quod MAVP 16 loquitur VP,Ma.c.Ap c. 17 de P 18 pro fenerani VP,La.c. alt. fenerabit La.c. feneranit VP quisquam ] qaia quia V 20 theodotio-quisquam (lin. 21) in mg. P 23 bem F uerba P,Ap.c.m3 fenerauit MVP,La.c. quisquisquam P )

189
nullus enim tantum uoluit accipere, quantum ego tribuere ,-desideraui.

nec protuit mihi quisquam; salus enim creaturae lucrum est creatoris. aut certe non debui nec debuit mihi quisquam; nemo mihi dedit, quantum accipere cupiebam, nec me sibi fecit in aliquo debitorem\'. quodque infert: nec debuit mihi quisquam, hunc habet sensum: \'quomodo enim poterat mihi usuram debere, qui faenus non est dignatus accipere?\' omnes, inquit, maledicunt mihi; quis enim hereticorum atque errantium non maledicit Christo peruersa credendo et peruersiora blasphemans?