In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quis enim philosophorum, quis gentilium, quis hereticorum non iudicat Christum ponentium ei leges natiuitatis et passionis resurrectionisque suae et substantiae? nec mirum iuxta assumti corporis ueritatem Christum dicere: uae mihi, mater mea, cum et in alio loco perspicue personae eius conueniat, quod dicitur: uae mihi, quia factus sum, sicut qui colligit stipulam in messe et sicuti racemum in uindemia non habens spicam, ut comedat primitiua!

et ne putemus gemituum uilitatem referri ad uerbum dei, qui sit iste, qui plangat, statim sequitur: uae mihi, anima, quia periit reuerens a terra! non quo diuidamus personas, ut impii faciunt, sed quo unus atque idem filius dei nunc iuxta carnem nunc iuxta uerbum loquatur dei.