In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 14, 11.12 )Et dixit dominus ad me: noli orare pro populo isto in bonum! cum i ieiunauerint ut, non exaudiam preces eorum et, si optulerint holocautomata et uictimas, non suscipiam eas, quoniam gladio et fame et peste ego consumam eos. Stultum est orare pro eo, qui peccarit ad mortem dicente lohanne: est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget. omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem.

ieiunia et preces et uictimae et holocausta tunc proficiunt, cum recedimus a uitiis et flemus antiqua peccata; sin autem sceleribus permanentes putauerimus uotis atque sacrificiis redimere nos aures dei, uehementer erramus iniquum arbitrantes deum. qui enim semel gladio et fami et pesti fuerit destinatus, nullis precibus erui potest. unde et prophetae dicitur, ne frustra roget, quod impetrare non possit.

[*](14, 13. 14 )Et dixi: ah. ah ah, domine deus — siue qui es, domine deus —, prophetae dicunt eis: non [*]( 2 Hier. 14, 10 5 cf. Ps. 13, 3. Prou. 1, 16. Esai. 59, 7. Eom- 3, 15 6 Dent. 5, 31 7 Ps. 134, 1. 2 15 *I Ioh. 5, 16. 17 25 *Hier. 14, 13 3 diu P 5 peccata eorum P 6 moysi MV moyse (e ex i) AP,v 6 scribent (ex scribsit) M 7 sit] est La c., om. M 11 holocausto- mata AVP,La.r., (h s. u.) M,v 12 accipiam M ea Vulg. 13 pr. et om. v ego om. P cum Vulg. comsumam L consummam V 14 peccauerit Ap.c.,v peccara P iohanneiii (post pr. n in u. fine 8 fere litt. eras.) L 15 roget] quis add. v 17 non falso deleuit Victorius tert. et s. u. P 20 ames dei om. v 21 dm̃ t. u. m3 A fame P,MAa.c. 22 peste MP,Aa.c. 24 a a a V cum Vulg. ha ha hah P (= p. 179,13: sed tert. ha P) 25 quis V est P domine] dñs Âp.c. )

179
uidebitis gladium et fames non erit in uobis, sed pacem ueram dabit uobis in loco isto. et dixit dominus ad me: falso prophetae uaticinantur tur in nomine meo. non misi eos et non praecepi eis n eque locutus sum ad eos; uisionem mendacem et diuinationem fraudulentam et seductionem cordis sui prophetant uobis.