In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 14, 10 )Haec dicit dominus populo huic: quia dilexit — siue dilexerunt - mouere pedes suos et non quieuit — siue non pepercerunt — et domino non placuit — siue et deus non conplacuit sibi in eis —, nunc recordabitur iniquitatum eorum et uisitabit peccata eorum.

Dicente populo: cquare factus es ut aduena uiator et uagus, ut tuam deseras mansionem?’, respondet dominus populo quondam suo: \'uis nosse rationem? ausculta, quod dicitur: quia dilexit populus monere pedes suos et non abstulit eos de compede peccatorum siue non quieuit et stare non potuit, idcirco et ego deserui eum et nulla mihi in illo est conplacitio\'.

qui igitur diu distulit et [*]( 3. 4 *Hier. 14, 9 7 cf. Hier. 14, 8 9 *Hier. 14, 9 10 Hier. 14, 9 11 *Hier. 14, 9 14. 15. 16 *Hier. 14, 10 18 *Hier. 14, 8 21 *Hier. 14, 10 22 Hier. 14, 10 ) [*]( 2 dormitare P et oni. v sequentibus MAPv 3 qui] quasi P saluari V sed] de Ya.c. 4 aNOpWΠΟΠaOWC M, (antropopatos s. u. m3) A aΝθpWΠaθιθaθWC V aNWpWιΤΟιΤΛθWC P scribitur add. v 5 dns La.c. 6 (= 9) innocatom est super nos v cura Vulg. 8 est Lar. es et] essa P antequam Ma.c. desserena P 9 habitus P 10 ne] non v 11 neque] et ne v 12 hora P,Ma.r. 13 qai Vulg. 16 dns A,La.r. placuit VPv 18 uisitauit Xa.c. 19 deserans L 20 respondit VP quodam Ma.c. 23 alt. et om. P ego om. v 240 nullam L est in illo mihi v est in illo MA VP complacentia v quia Ap.c.m3 ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( 12 )

178
per patientiam noluit punire peccantes, quia in scelere permanserunt, recordabitur iniquitatum eorum et quasi aegrotantium et deum non sentientium peccata uisitabit, ut ultra peccare desistant. notandum autem in scripturis sanctis, quod semper peccatorum moneantur pedes et sanctis dicatur cum Mosi: tu uero hic sta mecum, et alibi scriptum sit: laudate, serui, dominum, qui statis in domo domini, in atriis domus dei nostri!