In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 14, 9b )Tu autem in nobis es, domine, et nomen tuum super nos inuocatum est ne derelinquas uos siue ne obliuiscaris nostri! ‛Qui apud Iudaeos quasi aduena futurus es et uiator et uir uagus et antiquam deserens mansionem, in nobis habitas et nomen tuum supernos inuocatum est, ut appellemur Christiani; idcirco ne derelinquas nos neque obliuiscaris nostri, quibus de futuro aduentu tuo omnium prophetarum ora eecinerunt\'.

[*]( 14, 10 )Haec dicit dominus populo huic: quia dilexit — siue dilexerunt - mouere pedes suos et non quieuit — siue non pepercerunt — et domino non placuit — siue et deus non conplacuit sibi in eis —, nunc recordabitur iniquitatum eorum et uisitabit peccata eorum.

Dicente populo: cquare factus es ut aduena uiator et uagus, ut tuam deseras mansionem?’, respondet dominus populo quondam suo: \'uis nosse rationem? ausculta, quod dicitur: quia dilexit populus monere pedes suos et non abstulit eos de compede peccatorum siue non quieuit et stare non potuit, idcirco et ego deserui eum et nulla mihi in illo est conplacitio\'.