In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 14, 8b. 9a )Quare futurus es quasi colonus in terra et quasi uiator declinans ad manendum? quare futurus es uelut uir uagus aut fortis, qui non potest saluare? LXX: quare factus es sicut aduena in terra et quasi indigena deuertens ad manendum? numquid eris quasi homo dormiens et quasi u i r, qui saluare non possit?

Iudaei hunc locum sic intellegunt: \'quare segregas te a populo tuo et quasi uiator propter unius horae refrigerium non curas, quali utaris hospitio, sed ad alia transiturus non salues plebem tuam et templum quondam iuclytum deseras?1 nostri uero de futura Christi dispensatione dici putant, quod futurus sit peregrinus in terra et paruo tempore terrae usurus hospitio et quasi uir pertransiens ac robustus relicto Israhel tendat ad gentium multitudinem, ut de loco ad locum, de populo ad populum, de templo ad ecclesiam transeat.

quod autem iuxta LXX dicitur: numquid eris quasi homo dormiens et quasi uir, qui saluare non possit?, similitudinem ponit, non rei ueritatem secundum illud, quod scriptum est: surge, cur dormis. domine? non quo dominus dormiat, de quo dicitur: non dormitabit [*]( 2 Ps. 119, 1 4 Hier. 14, 7 5 ef. Ps. 50, 6 cf. Iudd. 6, 18 10 *Нier. 14, 8. 9 22 *Hier. 14, 9 25 *Ps. 43, 24 (23) 26 Ps. 120. 4 ) [*]( 1 expectatio codd. (corr. 1) eum] eos v 4 penaiia VP,La.c. 7 (= 9. 10) es] sis P quasi colonus faturus es Vulg. 8 declinas La.c. 9 aut] ut Vulg. 10 saluari P 11 in postea add. P diuertens Ap.c. 13 saluari F 15 orae La.c. adad Ma.c. 16 saluas v pleuem P populum v tuum v 17 inclitum VP deseris v 19 terrae om. y uisurus F 21 loco] locum La.c. locum] et add., sed exp. L 23 dormies Pa.c. 24 ponit] et add. v 25 cum P 26 quod MAVPv (= p. 177. 1) dormitauit MP,Aa.c. )

177
neque dormiet, qui custodit Israhel, sed quo his uideatur dormire, quos deserit. denique et in consequentibus non scribitur: \'uir dormiens\', qui saluare non possit, sed: quasi uir’; in utroque ἀνϑρωποπαϑω̃ς.