In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

siccitas haec saepe accidit in ecclesiis, quando et cerui et onagri inueniuntur in populis et magistrorum paenuria contabescunt, sunt, qui possint discere. et non sunt. qui possint docere.

[*]( 14, 7. sa )Si iniquitates nostrae responderunt — siue restiterunt — nobis, domine. fac propter nomen tuum, quoniam multae sunt auersiones nostrae — uel peccata nostra —. tibi peccauimus, exspectatio Israhel, saluator eius in tempore tribulationis . Si dubitamus, quare non descendant pluuiae super terram, quare cuncta ariditate marcescant, audiamus: iniquitates nostrae restiterunt nobis; \'propterea, domine, non secundum opera nostra, sed secundum sanctum nomen tuum uince multas auersiones nostras.

tibi enim peccauimus, quem cordis secreta non fallunt, et te praestolamur, qui uera [*]( 2 *Hier. 14, 6 4 cf. Lucr. VI 765. 766. Piin. Nat. Hist. XXVIII 149. Ioseph. Ant. Iud. II 246. Plut. Mor. p. 976 D. Aelian. De nat. animal. II 9 etc. 6 cf. Hiob 39, 5. 6 15. 17 *Hier. 14, 7 19 ct. Hier. 14, 4 20 *Hier. 14, 7 23 Hier. 14. 7 24 cf. Ps. 43. 22 ) [*]( 3 relincunt La.c. fetos P,Aa.c. 4 foenum V fenum P ut quae] utq; V 5 cjbo A 6 est] in iob add. MAPv 7 solitudinemP 9 similitudinem draconum v 10 clara luce P rat(c)ionabilibus P(M)v ciuis P 11 in om. P pro et om. v 12 penuria V penuria P 13 sunt om. P pr. possunt Mv discere in mg. M alt. possunt Mv possit Y 14 responderint v cum Vulg. 15 (= 21) restituerunt L restiterint v 16 aduersiones V 17 peccabimusP 18 expectatio MAV,La.c. 19 discen- dant P 20 marceseunt V iniquitatis La.c. 22 secundumj solum V nomen scm V,La.c. 23 anersationes (ti s. u.) M )

176
spes et exspectatio es Israhel et saluas eum in tempore tribulationis iuxta illud, quod scriptum est: ad dominum, cum tribularer, clamaui et exaudiuit me. dicamus et nos in tempore siccitatis aquarumque paenuria: ‛tibi peccauimus et malum coram te fecimus, tuum praestolamur aduentum, qui saluas Israhel non suo merito. sed tua clementia.\'