In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 18, 23 )Si mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus uarietates suas, et uos poteritis bene facere, cum didiceritis malum. Hoc testimonio utuntur aduersum ecclesiam, qui diuersas cupiunt asserere naturas, et tantam dicunt esse uel nigredinem uel uarietatem peccatorum, ut in candorem et unius coloris pulchritudinem transire non possint non attendentes hoc, quod sequitur: et uos poteritis bene facere, cum didiceritis malum.

quicquid enim discitur, non naturae est, sed studii et propriae uoluntatis, quae nimia consuetudine et amore peccandi quodammodo in naturam uertitur. sed hoc, quod hominibus inpossibile est, deo possibile est, ut nequaquam Aethiops et pardus suam uideantur mutare naturam, sed ille, qui in Aethiope operatur et pardo, dicente apostolo: omnia possum in eo, qui me confortat, Christo.