In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 13, 21 b. 22 )Numquid non dolores adprehendent te quasi mulierem parturientem? quodsi dixeris in corde tuo: quare uenerunt mihi haec? propter multitudinem iniquitatis tuae reuelata sunt uerecundiora tua, pollutae sunt — siue dehonestatae sunt -plantae tuae.

<Dum nescis, quasi mulierem partus subitus, ita te captiuitas repentina conprehendet. quodsi causari nolueris et quaerere, cur tradita sis hostibus, audi manifeste multitudinem tibi haec fecisse iniquitatis tuae, ut quasi mulieris meretricis sublatis uestibus reuelaretur ignominia tua et ostenderentur publice fornicationes tuae\', per quae discimus, quamdiu fuerint [*](3 ) minora peccata, agere deum patienter et exspectare nostram paenitudinem; sin autem noluerimus delictis copulare delicta et cumulum facere peccatorum, reuelabnntur pudenda nostra et ostendentur cunctis plantae nostrae uel in praesenti saeculo uel in futuro. nihil est enim occultum, quod non manifestetur, quando implebitur illud Danihelis: isti [*]( 1 cf. Ps. 88, 33 13 *Нier. 13, 22 24 *Luc. 87 17 *Marc. 4, 22 etc. 25 *Dan. 12. 2 ) [*]( 1 Babyloiiis v 2 quod P 3 confugires P 7 spirituali Ap.c.,v captiuitati La.c. 9 adprehender P 10 quid si Va.c. 13 polluta Pa.c. 15 causare Aa.c. 17 haec tibi v iniquitates P 18 reuelatur P » ignomia L ostenderent V 19 public#e L fornicationis La.c. 20 dominom v eipectare codd. (corr. L) poenitodinem nostram v 21 plenitudinem (1 in ras.) M 24 enim est P 25 manifestetur] reueletur e resurgnat P,Ma.c. )

170
resurgent in uitam aeternam et illi in opprobrium et in confusionem sempiternam.