In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

qui supplantauere Iudaeos et cotidie destruunt hereticos. pars autem sanctorum deus est, de quo propheta dicit: pars mea dominus. qui enim formauit omnia, ipse est, qui fecit omnia atque plasmauit tam in animo quam in corpore, et Israhel uirga hereditatis eius est. omnis, qui directus in deo est uel sensu cernit deum, sceptrum est hereditatis eius, cuius nomen \'dominus omnipotens\' est siue uirtutum\'; hoc enim sonat \'dominus exercituum\', quod in Hebraico scriptum est \'dominus sabaoth\'.

[*]( 17.18 )Congrega de terra confusionem tuam, quae habitas in obsidione, quia haec dicit dominus: ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac uice et tribulabo eos, ut inueniantur. LXX: congregauit de foris substantiam suam, quae habitat in munitione, quia haec dicit dominus: ecce ego supplantabo habitatores terrae huius et tribulabo eos, ut inueniantur.

Praecipitur Hierusalem, ut, quicquid habet foris substantiae, in urbem munitissimam congreget et longae obsidioni paret [*]( 2 Hier. 10, 15 4 cf. I Cor. 11, 19 6 Hier. 10, 16 8 Thren. 3, 24 9. 11. 14 Hier. 10. 16 13 cf. P?. 23. 10 etc. 15 \'Hier. 10, 16 19 *Hier. 10. 17. 18 ) [*]( 1 et} aut MV,LAa.c., om. P reperitur Ap.r. de s. u. M 3 suae ex sine L valet] ·baal· & P 4 pronocati P sunt V,Pa.c. 5 oculos MAPax. perspexerit a conticiscnnt La.c. contiriseent Ma.c. 6 similis his c 7 cottidie Y distrunt La.c. 11 est om. v derectas La.c. erectas Mp c, 12 sensum LMa r. dūm A dn̄s P 15 hebraieam La.c. ebraico V sabaobt M 19 et om. V eosj ita add. (s. M. m2) MA cum Vulg. at] fi add. Mp.c.m2 20 suamj σοο LXX quae habitat in mg. M habitant V 22 eor ita add. 8. u. m2 A 24 lODge MAV,La.c. obsidio Ma.c. obsidionis P )

136
alimenta; se enim nequaquam ut prius de futuro et longo tempore comminari, sed iam de uicina captiuitate, quae iam iamque uentura sit. \'congrega\', inquit, <et de foris et de terra, hoc est ei agris, substantiam tuam in confusionem.