In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

fulgura in pluuiam fecit. cum enim imber de caelo uenerit doctrinarum et arentia hominum corda satiarit, tunc coruscationes inuenies et clara fulgura sapientiae. et educit uentos de thesauris suis, in quibus sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. stultus factus est omnis homo a scientia. licet ille Paulus, licet Petrus, licet Moses et Abraham sint, ad conparationem dei cuncta eorum sapientia in nihilum deputabitur; unde et fatuum dei sapientius est hominibus.

confusus est omnis artifex in sculptili, qui de suo corde simulacra confinxit, falsumque est, quod conflauit. si autem stultus est omnis homo a scientia. stultum est omne falsumque, quod fecit. et non est spiritus in eis. notandum, quod et in isto capitulo \'uentus\' et \'spiritus\' uno nomine apud Hebraeos appellatur \'ruha\'; spiritum autem sanctificationis uocat, qui in hereticorum mentibus non potest inueniri.

uana sunt et opus risu dignum. quis enim non rideat, cum hereticorum simulacra perspexerit? aut enim rustica sunt, quae dicuntur, et lignum est; ant pulchro sermone con-. [*]( 1 *I Cor. 4, 9 4. 7 *Hier. 10, 13 8 Col. 2, 3 9 Hier. 10, 14 12 *I Cor. 1: 25 13 *Hier. 10. 14 14. 16 Hier. 10, 14 17 cf. HiH. 2, 24. 4, 12 18 cr. Rom. I, 4 20 Hier. 10. 15 ) [*]( 1 quorum ad apostolos referendum, cf. Hjeron. hom. Orig. in Hier. V p. 796—798, quarum Ap.c.,v 2 ascendit V 3 qui expectaculum P 4 fulgora MVP,A.a.c.m2 5 arentium V 6 satiara P corṛ̇uscationes M 7 fulgora MP,Aa.c.m2 thensauris Aa.r. 8 in—thesauri s. u. L thensauri A.a.r. thesauris V 10 moyses MAVP habra- ham L sint] sapientes add. s. u. m. rec. cod. Vercellensis CLIV 50 sapientes sint Erasmus v 11 in om. V ad P 13 scnlptilis P 14 confixit V,Ma.c. 15 sin v a om. VP,LMAa.c. 16 falsum Ap.r. 17 notandum] non tantum P et om. V 18 apud Hebraeos nomine c appellantur La.r.,v PVHa F mua MAP rna Vv ·rũ·a P (cf. p. 31, 1. 56, 23) 19 quia M heretiquoram (h s. u.) V 20 risui P,Mp.c. 22 pulcro M )

135
posita, et repperitur argentum; aut certe de proprio simulata sensu, et frustra auri imaginem pollicentur. in tempore uisitationis suae peribunt. ad tempus ualet heresis, ut electi quique manifesti fiant et probati sint: cum autem uisitatio dei uenerit et oculus eius stulta respexerit, omnia conticescunt. non est his similis pars Iacob, eorum.