In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 9, 8. 9 )Sagitta uulnerans lingua eorum, dolum locuta est; in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias. numquid super his non uisitabo, dicit dominus, aut in gente huiuscemodi non ulciscetur anima mea?

Omnis hereticus, qui corda uulnerat audientium et nescientium scriptum: omni custodia serua cor tuum, sagittam possidet uulnerantem et in dolo loquitur, cumque ore suo pacem proximo repromittat, occulte tendit insidias. sequentibus autem uersiculis, in quibus dicit: numquid super his non uisitabo, dicit dominus, aut in gente huiuscemodi non ulciscetur anima mea? crebro in hoc propheta abutitur, ut, cum singula malorum operum enumerarit, inferat se iuste facere, quod faciat.

[*]( 9, 10 )Super montes assumam — siue assumite — fletum et lamentum et super speciosa — siue se mitas — deserti planctum, quoniam incensa sunt - siue defecerunt — co, quod non sit uir — siue homo — pertransiens. et non audierunt uocem possidentis - siue substantiae , a uolucre caeli usque ad pecora migrauerunt et recesserunt.