In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 8, 19c )Quare ergo me ad iracundiam concitauerunt in sculptilibus suis et in uanitatibus alienis? \'Recessit autem\', inquit, ab eis dominus, quia me, qui dominus et rex eorum eram, idolorum cultu ad iracundiam prouocarunt\'.

[*]( 8, 20 )Transiit messis, finita est aestas; et nos saluati non sumus. Rursum populus loquitur, qui in Hierusalem diuturna obsidione conclusus est, quod mutata sint tempora et anni circulus euolutus sit et omnis eorum spes irrita fuerit atque transierit.

[*]( 8, 21)stupor contritione filiae populi mei contritus sum et contristatus, stupor obtinuit me. Respondet [*]( 10 Ps. 71, 1 (2) )[*]( 1 eƆ-CΦarιΚѠC V -KѠaC P (emphaticos s. u. A) haec om. L ex om. P diligaenda P 2 plangentes La.c. 7 in om. v 9 adfertur P 10 salamonis L 11 nt] cur v 13 lonquinqaa M 14 recessit La.c. 15 (= 18) iracundia La.c. 16 sculptillibus La.c. 17 autem om. M dominus om. P quia me qui postea add. P qui] quia Va.r. 18 eoram] illorom v prouocaaerunt V,La.c.,v 19 transit P, Vax. 21 quia.., 22 omis (is s. u. m2) A 24 contritionem P filiae s. u. L 25 contristatur V respondet scripsi respondit codd. v (if. p. 58, 9. 92, 7. 91, 14) )

117
deus, quod in adflictione Hierusalem ipse uideatur adflictus, et in humanam similitudinem stupore conteritur.