In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 8, 19 b )Numquid dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea? Siue dominus ipse est rex aut certe dominus ad patrem, rex refertur ad filium iuxta illud, quod sub nomine Salomonis scribitur: deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis. ut autem uox clamoris sit in Hierusalem et clamor ipse ueniat de terra longinqua, causa manifesta est, quod dominus non sit in ea et rex illius recesserit ab illa.

[*]( 8, 19c )Quare ergo me ad iracundiam concitauerunt in sculptilibus suis et in uanitatibus alienis? \'Recessit autem\', inquit, ab eis dominus, quia me, qui dominus et rex eorum eram, idolorum cultu ad iracundiam prouocarunt\'.

[*]( 8, 20 )Transiit messis, finita est aestas; et nos saluati non sumus. Rursum populus loquitur, qui in Hierusalem diuturna obsidione conclusus est, quod mutata sint tempora et anni circulus euolutus sit et omnis eorum spes irrita fuerit atque transierit.