In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

et ut tales biberemus aquas, causa perspicua est: peccauimus enim domino et exspectauimus pacem, qui nihil boni operis feceramus putabamusque nobis tempus adesse medicinae, cum formidine atque terrore omnia conplerentur\', personarum mutatio, et maxime in prophetis, difficilem intellectum facit; quae si suis locis et causis temporibusque reddantur, plana fient, quae uidebantur obscura.

[*]( 8,16 )A Dan auditus est fremitus equorum eius, a uoce hinnituum pugnatorum — siue equitatus — eius commota est omnis terra; et uenerunt et deuorauerunt — siue et uenient et deuorabunt — terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius.

Non igitur, ut supra LXX transtulerunt, dixit populus: ingrediamur ciuitates munitas, sed: ciuitatem munitam, ut significet Hierusalem. denique et nunc infert: urbem et habitatores eius. describitur autem a Dan per Phoenicem ueniens cum exercitu Nabuchodonosor, in quo loco Iordanes fluuius oritur. et quae LXX futura, Hebraicum pro ueritate rei iam facta commemorat. [*]( 1. 3. 4 *Hier. 8, 14 4 cf. Ps. 24. 8. I Petro 2, 3 5 cf. Os. 14. 1. Am. 6. 12 (13) 6 Hier. 8, 14. 15 14. 16 *Hier. 8, 16 18 *Hier. 8, 14 19 Hier. 8, 14 20 Hier. 8. 16 ) [*]( 2 habeamus P 4 ∗∗stercoris M potabit Ma.c. aquam P aqua MAVv dulces (1 s. u.; s ex m) M 5 deum-biberemus om. M 6 expectauimus MVP 7 putamusque FP 8 tempus nobis MAVP 9 omnia-maxi in mg. m. coaeua (enim post personarum add.; et om.); eadem nerba nulla varia lectione in mg. inferiore add. alia w- M 11 qui Pa.e. uideantur P 14: innituum M eius siue equitatus v 19 sed Erasmus e siue codd. 21 discribitar P (passim) 22 exercitum L nabucod. M nabughod. (ex nabueod.) A aabogod. (ch s. g) P iordanis codd. (corr. L) fluuius Iordanis p 23 rei] se P * factam P )

115