In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 8, 17 (17.18) )Quia ecce ego mittam uobis serpentes regulos — siue pessimos ant, ut Septuaginta transtulerunt, mortiferos —, quibus non est incantatio: et mordebunt KOS, ait dominus, insanabiliter cum dolore cordis uestri deficientis.

Qui sint illi, qui ueniunt a Dan pt quorum auditus est fremitus et qui terram omnem ad solitldinem redegerunt. sub alia figura idem prophetalis sermo demonstrat \'serpentes\' eos appellans \'pessimos\' siue \'mortiferos\' et, ut Aquila transtulit, \'regulos\', qui appellantur Hebraice \'sapphonim\': pro quo, quid sibi uoluerit secunda eius editio. ut \'speculatores\' diceret, non intellego. nisi forte ob uerbi similitudinem. quibus non est. ait. incantatio.

frustra enim ad deum preces fundunt aduersum serpentem antiquum. colubrum tortuosum, qui dei praecepta contemserint. utamur hoc loco aduersum eos, qui saluatoris eloquia contemnentes traduntur aduersariis potestatibus.