In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 7, 25 b. 26 )Et misi ad uos seruos meos, prophetas, per diem consurgens diluculo et mittens; et non audierunt rite nec inclinauerunt aurem suam, sed indurauerunt ceruicem et peius operati sunt quam patres eorum. Iusta ergo ira domini, quae conflata est et stillauit super populum contemtorem duraeque ceruicis et dei uerba audire nolentem. quomodo autem deus uel de nocte uel diluculo et in die mittat prophetas, supra diximus.

[*]( 7, 27. 28 (28) )Et loqueris ad eos omnia uerba haec et non[*]( 2 *Hier. 7, 24 6 Hier. 7, 23 7 Hier. 7, 24 9 cf. Phil. 3, 13 11 Hier. 7, 25 20 cf. Hier. 7, 20 21 cf. Ex. 32, 9. 33, 3. 5. 34, 0. Deut. 9, 6. 13. Bar. 2, 30 23 cf. p. 98, 19 sqq. )[*]( 2 habierunt Ma.r. uolnmtatibus Mp.c.m2 3 et] in add. Vulg. 4 in te Ma.c. ante v 5 hanc Ap.c.,v diem hanc Vulg. 8. 10 facere P 11 egressa P 12 ad diem] adiem Y 14 euūangeliiL 16 nos] omnes add. MA s. u. m2, v cum Vulg. per diem (de nocte s. u.) A 17 (= 22) delacnlo La.c. 19 eeraicemj suam add. v cum Vulg. 20 iuxta MAa.c. ista V e add. s. u. M ira Ma.r. confieta JPa.c. et om. II stillauitq; Mp.c. 21 contemptorem MVP,La.c. ceruices LMPa.c. uerba dι̃ MAVPv 22 nollentem La.r. nolentis Mp.c. dilacolo (i ex e) M )

104
audient te et uocabis eos et non respondebunt tibi. et dices ad eos: haec est gens, quae non audiuit uocem domini dei sui nec recepit disciplinam; periit fides et ablata est de ore eorum. (Ne dubites\'. inquit. \'eos indurasse ceruicem et peiora patribus suis operatos, ecce do locum paenitentiae nec ideo loquor, ut fiant, sed quia futura sunt, idcirco praedico.

saltim nunc loquere eis uerbis meis et tamen non audient te et uocabis eos et non respondebunt tibi; tantae enim erunt superbiae, ut, cum uocaueris eos ad audiendum, nullus respondere dignetur. et dices ad eos: haec est gens, quae non-audiuit uocem domini dei sui nec recepit disciplinam\'. pulchre, ut ante iam dixi, nequaquam populum suum, sed gentem uocat.