In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](7, 24.25 a )Et non audierunt nec inclinauerunt aurem suam; sed abierunt in uoluntatibus — siue desideriis - et prauitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non inante a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad hunc diem.

\'Me dicente: audite uocem meam et ero uobisdeus et reliqua, non audierunt nec inclinauerunt aurem suam, sed sui cordis fecere desideria et contra apostoli sententiam, qui praeteritorum obliuiscebatur et in priora se extendebat, fecere contraria, ut praeterita cuperent et futura contemnerent! quodque dicit:

a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad diem hanc, omne tempus in medio dicit eos per offensam domini transegisse. unde et necessaria fuit euangelii gratia, quae illos non suo mento, sed domini misericordia conseruauit.