In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Datur propbeta populo incredulo probator robustus\', quod Hebraice dicitur \'mabsar\'. quod uel \'munitum\' iuxta Aquilam uel \'clausum\' atque \'circumdatum\' iuxta Symmachum et LXX sonat instar urbis firmissimae, ut nullas populi pertimescat insidias, ut, cum probaueris\', ait, \'et scieris uiam populi delinquentis, tunc intellegas argentum aere commixtum nulla posse ratione purgari\'. quomodo enim plumbum miscetur metallis. quae adultera sunt atque uiolata. ut materia separetur aliena, et, si forsitan purgata non fuerit, plumbum omne consumitur et in nihilum redigitur, ita omne eloquium doctrinarum et sermo propheticus perit in his, qui audire contemnunt.

dicamus et super his, qui sicut aspides surdae obturant aures suas, ne audiant uoces incantantium. frustra enim conflauit argentarius siue conflator; malitiae enim eorum non sunt consumtae. unde nequaquam \'argentum\', sed \'argentum reprobum\' sunt uocati, quia dominus abiecit eos. principes autem sunt a domino recedentes siue inoboedientes, qui peruerse ambulant et frandulenter.