In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 6.19b )Ecce ego adducam mala super populum istum. fructum cogitationum — siue auersionis — eius, quia uerba mea non audierunt et legem meam proiecerunt. \'Mala\' appellat supplicia poenasque patientium non super gentes, quae uocantur ad euangelii ueritatem, sed super populum, qui respondit: non audiemus. et recepturus est fructum cogitationum siue auersionis suae dicente Dauid: labores manuum tuarum manducabis. causaque perspicua, quia uerba domini non audierint et legem eius abiecerint.

[*]( 6. 20 )Ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suaue olentem de terra longinqua? holocausta uestra non sunt accepta et uictimae uestrae non placuerunt mihi. Quod tura de Saba ueniant, nemo dubitat; unde et illud Uergilianum est: centumque Sabaeo ture calent arae. \'calamum\' autem. quod Hebraice dicitur \'cane\'.