In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

hoc de uerbo dictum sit. super quo scio apud plerosque magnum esse certamen. uox autem prophetae et per prophetam dei loquentis inducitur, quod doleat super contritione populi sui et instar hominis uiscera eius interna lacerentur, quomodo et saluator super Lazari morte doluit et planxit Hierusalem, ne celaret dolorem silentio; omnisque clangor bucinae et fremitus proeliorum illius turbat affectum, dum mala cumulantur malis et uniuersa duarum tribuum terra uastatur. \'dum non putabam,\' inquit, (tabernacula quondam ei

pelles meae Babylonio furente populata sunt et in praedam hostium mea quondam cessere hospitia\'. loquitur autem hoc idem deus, quando seditionis turbas atque discordias cernit in ecclesia et in conuenticulis suis clamare perdicem et dei requiem in bella conuerti. unde sequitur: