In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

iste crebro ponit omnem terram ecclesiae in solitudinem. ut egressi de ecclesia pugnent contra ecclesiam, de quibus loquitur et Iohannes euangelista: ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. ciuitates uastantur terrae Iudaeae et hereticorum florent conciliabula: si quis ergo fautor est auctorum peruersorum dogmatum, de hoc dici potest: ascendit leo de cubili suo et praedo gentium se leuauit, et reliqua.