In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

ascendit autem vel de abyssis, in quos reIIganduS est et, ne mittatur, exorat. et praedo siue uastator gentium se leuauit. de quo dictum est: omnium inimicorum suorum dominabitur, et qui gloriatur in conspectu domini: circumiui omnem terram et conculcaui eam. quis est enim, quem diaboli uenena non tangant nisi ille solus, qui potest dicere: ecce uenit princeps mundi istius et inuenit in me nihil?