In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 4, 1 b )Si abstuleris offendicula fila a facie mea, non commoueberis. Quando ergo mouemur et dicimus: mei autem paene moti sunt pedes, non imbecillitate naturae hoc patimur, sed quia ponimus offendicula et idola nostra contra dominum.

[*]( 4,2 )Et iurabis: uiuit dominus in ueritate et in indicio et in iustitia, et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt. Et quomodo euangelium iurare nos prohibet? sed hic \'iurabis\' pro confessione dicitur et ad condemnationem idolorum, per quae iurabat Israhel. denique auferuntur offendicula et iurat per dominum.