In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 3, 21. 22 a )Uox in uiis — siue in labiis — audita est. ploratus et ululatus filiorum Israhel, quoniam iniquam fecerunt uiam suam, obliti sunt domini dei sui. conuertimini. filii reuertentes, et sanabo auersiones — siue contritiones — uestras, pro quo Symmachus transtulit conuersiones. Libenter deus suscipit paenitentes et occurrit filio inopia et squalore confecto statimque induit pristinis uestibus et reddit gloriam reuertenti ita dumtaxat, ut reuertatur in ploratu et ululatu.

suo enim uitio fecit iniquam uiam suam et oblitus est domini dei et patris sui, ad quos prophetalis sermo nunc loquitur: conuertimini, filii reuertentes. \'quos idcirco filios uoco. quia intellectis peccatis uestris in ploratu atque ululatu reuertimini ad parentem. cumque uos̛ ait, \'reuersi fueritis ad dominum. sanabit omnes contritiones uestras siue auersiones, quibus a domino recesseratis, uel certe conuersiones\'.

quamuis enim propria uoluntate ad dominum reuertamur, tamen. nisi ille nos traxerit et cupiditatem nostram suo roboranerit praesidio, salui esse non poterimus. intellegamus hoc et de Iudaeorum populo ad dominum reuertente et de hereticis, qui dominum reliquerunt.

[*]( 6, 22 b. 23 )Ecce nos uenimus ad te; tu enim es dominus deus noster. uere mendaces erant colles et multitudo — siue fortitudo — montium, uere in domino deo nostro salus Israhel. Dicat hoc paenitens et omnem superbiam derelinquens et multitudinem siue altitudinem [*]( 4 *Hier. 3. 21 8 *Hier. 3, 22 9 Hier. 3, 22 11 cf. Lue. 15, 22 14 Hier. 3. 2-2 20 cf. Ioh. 6, 44 26 *Hier. 3, 23 ) [*]( 1 hoc] id v 2 contempsit VP,La.e. pernicem La.c. 6 dn̄ι. M 7 sui∗ L aduersiones P 8 qua P 9 suscepit Pa.c. 12 fecit uitio Pa.c. 13 di** L et patris s. u. m2 A 14 prophetali v sermo nanc] sermone v 17 reuersi ire in ras.) L sanauit MPa c. 18 aduersiones Aa.r. 23 reaertentem L relinquerunt P dereliqaerant v 26 sine fortitudo s. u. L 28 siue.. L siue altitudinem in mg. V ) [*](LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( 4 )

50
montium et collium. per quam superbiebat contra deum, et humilitate prostratus loquatur: uere in domino deo nostro salus Israhel.

[*]( 3,24 )Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab ab adulescentia nostra, greges eorum et armenta eorum, filios et filias eorum. Omnes hereticorum labores, de quibus scriptum est: defecerunt scrutantes scrutinio. ab adulescentia eorum, quos deceperant, filios et filias eorum, qui in heresi profecerant uel tantum luxuria tenebantur, oppressit nostra confusio. unde inferunt: