In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 3, 3 b )Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. LXX: facies meretricis facta est tibi, sine rubore facta es ad omnes. Quia supra dixerat: non peccaui et magis peccauerat sua scelera denegando, idcirco nunc arguit quasi mulierem procacem et nimiae inpudentiae, ut non ad unum et alterum procaci uultu feratur, sed nullum erubescat. utamur hoc sermone aduersum hereticorum conciliabulum. qui in suis erroribus gloriantur.

[*]( 3, 4.5a )Ergo saltim amodo uoca me: pater meus, dux uriginitatis meae es tu; numquid irasceris in perpetuum aut perseuerabis in finem? Erubescant heretici, qui nolunt ad meliora conuerti nec regredi ad patrem creatorem suum, et audiant: saltim amodo uoca me: pater meus, dux uirginitatis meae es tu.

ipse despondit animam uestram amplexibus suis et docet, quomodo orare debeat et agere paenitentiam. quanto autem ille clementior, qui salutis post fornicationem ostendit uiam, tanto miserior meretrix, quae .-non uult post uulnera recipere sanitatem.

[*]( 3, 5 b )Ecce locuta es et fecisti mala et potuisti. \'Pro uerbis paenitentiae uerbis superbiae blasphemasti et inplesti [*]( 2 *Hier. 3, 3 10 *Hier. 3. 3 11 Hier. 2, 35 21 *Hier. 3, 4 ) [*](1 stellae Va.c. 4 interfectione La.e. idolatriae MVP,La.c. fornicatIonem Pa.r. 5 benedictio rerum v 6 sermones Pp.c. 7 alt. ut prohiberent om. 4 8 impietates Pp.c. extiterint A.La.c. existerent J extiterunt P ^ 1= 10) meretrices La.c. 10 erubiscire La.c. 11 robore Pa.c. 13 argnet c pudentiae Pa.c. 14 ut] & P et] ad add. V. (s. u.) A 16 conciliabolum r 17 saltem Ap.c. 18 es tu] aestu F tn es Vulg. 22 despondit Lap.c. dispondet La.c. dispondit cet. 27 loquuta M posuisti P,Ma.c.m2 )

42
malam cogitationem tuam et ostendisti contra uirum fortitudinem tuam, ut possis facere, quod sermone tractasti..

[*]( 3, 6-10 )Et dixit dominus ad me in diebus Iosiae regiss: numquid uidisti, quae fecerit auersatrix Israhel? abiit sibimet super omnem montem excelsum et subter omne lignum frondosum et fornicata est ibi. et dixi. cum fecisset haec omnia: ad me conuertere, et nonest reuersa.