In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 3,1 a )Uulgo dicitur — pro quo LXX tantum dicitur transtulerunt —: si dimiserit uir uxorem suam et recedens ab eo duxerit uirum alterum, numquid reuer-. tetur adeam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa-siue terra illa —? et tu fornicata es cum amatoribus multis siue pastoribus. Uerbum enim uerbum\', quod quattuor litteris scribitur \'res, ain, ioth. mem), et \'amatores\' et \'pastores\' utrumque significat et, si legamus \'rehim\', \'amatores\' sonat, si \'rohim\', \'pastores\'.

[*]( 3. 1 b )Tamen reuertere ad me, dicit dominus siue et reuertebaris ad me, dicit dominus. In Hebraeo etiam post fornicationem suscipit paenitentem et hortatur, ut reuertatur ad se; in Septuaginta uero non prouocat ad paenitentiam, sed arguit inpudentiam meretricis, quod post adulterium reuerti audeat ad maritum.