In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Et ab Aegypto confunderis, sicut confusa[*]( (36 b) )es ab Assur: nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum. quoniam contriuit dominus confidentiam — siue spem — tuam, et nihil in ea habebis prosperum. Ut Aegyptiorum impetum declinarent, coufugiebant ad Assyrios, quorum cassum fuit praesidium; uictos enim eos ab Aegyptiis legimus. rursum ut iram Assyrii fugerent, Aegyptiorum adiutorio nitebantur, quos ab Assyriis superatos narrat historia.

increpantur ergo, quod omissa spe in deum hominum nitantur auxilio, quod omne contritum est et ita subuersum. ut nihil in eo utilitatis ualeant repperire. unde ait: et ab ista egredieris, hoc est ab Aegypto, [*]( 6 *Hier. 2, 35 15 *Hier. 2, 36 16 cf. II Par. 28, 21 19 cf. IV Reg. cap. 24 23 Hier. 2, 37 (36} ) [*]( 1 contempsisti AVP,La.c. 2 aduersus MAV.Pa.c. υ 3 se iniuste se Ma.r. 5 maiusque] magis P sit (s. u.) LA, ante peccatum tr. s. u. M. om. VP nonI suum add. s. u. m2 P lugereJ uolunt adds . u. m2 P uanasj maluit add. extra u. M 3 quidpiam P pee- catum v 9 aliudj in add. υ uetere L (sed alibi semper ueteri; ct. p. 4. 2. 20, 5. 44, 3. 51. 21 etc.) 10 confiteri humiliter v inpudenter Ap.c..v 12 ab s. u. L aegipto M confusus MAa.c. 13 ass∗r (s pr. 9. u.) M assyr V,Aa.c. asur P 14 obtriuit Vulg. 15 in ea post prosperum tr. Vulg. eam M habuit codd. (corr. LA) 16 aegiptiorum M declmara P 17 assirios M 18 aegiptiis M assirii VM 19 utebantur υ assiriis V 21 dominam v bominem Pa.c. utantur v 22 uersum MVPLAa.c. utilitates La.c. ualeat P reperire Ap.r. )

39
sicut egressa es ab Assyriis, et manus tuae erunt super caput tuum, lugebisque te frustra ab Aegyptiis exspectasse praesidium. recordemur historiae, quando ab Amnon, fratre sceleratissimo, corrupta et uiolata Thamar supra sparsum caput cinere manus posuerit et ita reuersa sit in domum suam.