In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

iudicio, inquit, contendam tecum pro eo, quod dixeris: non peccaui, quasi maius quippiam sit hoc peccato aliud habere in conscientia, aliud sermone proferre. audiat noua ex ueteri heresis iram dei esse uel maximam nolle peccatum humiliter confiteri, sed impudentem iactare iustitiam.

Et ab Aegypto confunderis, sicut confusa[*]( (36 b) )es ab Assur: nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum. quoniam contriuit dominus confidentiam — siue spem — tuam, et nihil in ea habebis prosperum. Ut Aegyptiorum impetum declinarent, coufugiebant ad Assyrios, quorum cassum fuit praesidium; uictos enim eos ab Aegyptiis legimus. rursum ut iram Assyrii fugerent, Aegyptiorum adiutorio nitebantur, quos ab Assyriis superatos narrat historia.