In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 1, 7. 8 )Et dixit dominus ad me: noli dicere: puer sum, quoniam ad omnia, quae mittam te, ibis et uniuersa, quaecumque manda uero tibi, loqueris. ne timeas a facie eorum, quia tecum sum, ut eruam te, dicit dominus . \'Ne aetatem\', inquit, \'consideres — alio enim propheta loquente didicisti: cani hominis sapientia eius—, tuae sit tantum uoluntatis, ut pergas; me habebis comitem, quo cuncta adiuuante conplebis: aperi os tuum, et implebo illud.

nec consideres multitudinem eorum, ad quos et contra quos locuturus es, sed me qui tecum sum, ut eruam te, dicit dominus\', liberat autem dominus, non quo propheta persecutionibus et angustiis careat, quippe cum legamus eum multa perpessum, sed ut patiens omnia superet nec cedat angustiae.

[*]( 1,9 )Et misit dominus manum suam et tetigit os meum et dixit dominus ad me: ecce ego dedi uerba mea in ore tuo. Notandum quod hic manus mittatur dei, quae tangat os prophetae, et dicatur ei: ecce dedi uerba mea in ore tuo, in Isaia autem scriptum sit: et missus est unus ad me de seraphim et in manu habebat carbonem, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum et dixit: ecce tetigit iste labia tua et auferet iniquitates et peccata tua mundabit.

ibi enim, quia solidae et perfectae aetatis erat et ipse simpliciter [*]( 1 cf. Ex. 4, 10. 6, 12 9 *Sap. 4, 9 11 *Ps. 80, 11 13 Hier. 1, 8 20 Hier. 1, 9 21 *Esai. 6, 6-7 ) [*]( 1 pr. et om. BMA moyses AVP 2 pueritia La.c. 6 quaequumque L 7 quia] ego add. v, post tecum add. Vulg. 9 dedicisti La.c. didicistia Âa.r. salomonis dictum add. P hominis] sunt add. v 12 loquuturus BM 14 persequutionibus BM 15 careat ante et tr. v quum L 18 meus Ba.c. ego om. v cum Vulg. 21 eaaia VP,Aa.c. 22 ad me unus v seraphin BMP,La.c. 24 diiit] ecce tetigit oa meum et dixit addsed exp. M 25 iniquitates] tuas add. Pe,Ap.c.m2 peccatum tuam P mundabid (b ex u) B )

9
confitetur, quod inmunda labia habeat et habitet in medio populi inmunda labia habentis, mittitur unus de seraphim, qui non manu, sed forcipe et carbone tangat os eius et iniquitates auferat et mundet peccata. hic autem ipsius dei manus mittitur, per quam cuncta operatus est, et quae in alio loco bracchium dicitur, non ut peccata auferat, quae per pueritiam multa non fecerat, sed ut loquendi gratiam tribuat.

porro Hiezechiel librum deuorat et intus et foris scriptum, tam sacramenta diuina quam simplicem historiam continentem. Hieremiae os tangitur et domini uerba tribuuntur, ut confidentiam accipiat praedicandi. pulchreque iuxta litteram manus mittitur, ut humanorum artuum uidens similitudinem tactum manus non reformidet.