In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

qui autem Christum reliquerint, fontem uitae, et hereticorum sibi foderint lacus, qui aquas doctrinarum continere non possunt, necesse est, ut leonibus subiaceant, qui redigant terram eorum in solitudinem et uniuersas ecclesias destruant, et usque ad uerticem polluantur et bibant aquas turbidas et fluenta Assyrii fluminis et aquilonis, unde exardescunt mala super terram.

[*]( 2, 19 )Arguet te malitia tua — siue erudiet te praeuaricatio tua — et auersio tua increpabit te. scito et uide, quia malum et amarum est reliquisse te dominum deum tuum et non esse timorem mei apud te, dicit dominus deus exercituum. Notandum, quod et malitia siue praeuaricatio, postquam satiauerit praeuaricantem et instar coturnicum usque ad nausiam uenerit, erudiat agentem paenitentiam: cui imperatur, ut uideat, quid reliquerit, [*]( 3 *Hier. 2, 18 cf. Hier. 2, 16 7 cf. Hebr. 11, 9 8 cf. Gen. 15, 18 9 cf. Hier. 2, 12—18 14 cf. Hier. 1, 14 22 cf. Num. 111 20. 31 ) [*]( 1 inptati P 4 taphnis Mv taphnes Ap.c. thapnas V 5 aegiptum M 6 quin (n s. M.) M 7 assiriorum M (saepius) Euphratem v (= 9) significent P,La.r. rerepromissionis (pro 8. u. m2) L remissionis P,MAa.c.m2 8 fluuium v 9 relinquerint Ma.r. (saepius) reliquerunt P 10 foderunt Ma.c. foderent (v s. « alt.) P qui aquas] quos Pp.c. doctrinarum] scismata add. s. u. P 12 redeant La.c. 13 polluant Pp.r. 14 adsyrii Pa.c. exardiacunt La.c. 16 arguent Pa.r. 17 aduersio V,Pa.c. increpauit M,La.c. increpaui Pa.c. 18 te om. LVa.c., post tuum tr. P 19 deum om. MP,LAa.c. mei] eius MP,Ap.c.m2 20 deus om. P et om. v 21 saturauerit n 22 cuturnicum Ma.c. conturnicum Va.r. nausium Ma.c. nauseam v eruditam gentem La.c. 23 reliBquerit P dereliquerit M )

27
quid secutus sit et quomodo spernens bona et dulcia mala et amara elegerit.

hoc autem totum factum est, quia reliquit dominum deum suum et timor illius non est apud eum. principium enim sapientiae timor domini, quem quia non habuit, malo et amaritudini traditur.