In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2,16.17 )Filii quaque Mempheos et Taphnas constuprauerunt te usque ad uerticem. numquid non istud factum est tibi. quia dereliquisti dominum deum tuum eo tempore, quo ducebat te per uiam? Hoc, quod nos diximus: eo tempore. quo ducebat te per uiam, in LXX non habetur. duas autem urbes maximas Aegypti, Memphin et Taphnas, nominat earumque dicit filios constuprasse Israhel usque ad uerticem illo sensu, quo Isaias posuit: a planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas. tanta autem fuit libido Aegyptiorum, qui sunt magnis 9 carnibus, ut nulli parcerent membro. sed omnia constuprarent. iuxta litteram refer ad idola Aegyptiorum, iuxta intellegentiam spiritalem ad magistros peruersi dogmatis, qui ecclesiae puritatem sua polluunt turpitudine. haec autem idcirco euenient ei, quia dereliquit dominum deum suum, et illo maxime tempore, quo ipsum ductorem sequi debuit.

[*]( 2, XXVI. )Et nunc quid tibi uis in uin Aegypti, ut bibas aquam Sior? et quid tibi et uiae Assyriorum. [*]( 3 *Hier. 2, 15 9 *Hier. 2, 17 12 Esai. 1, 6 14 cf. Ezech. 16, 26 17 cf. Hiob 13, 4 ) [*]( 1 peperunt LMAa c. ∗∗∗erunt (per eras.) P faciuntque-iudicio in mg. add. V diuitiis Ma.c.m.2 diuitis Aa.c. diuites P 2 uastate La.c. sunt add.m2MA.r delete La.c. sunt om. MAP, La.c.,v 3 dicentes La.r. habitet VPv 5 tapnas La.c. taphnis Mp.c.m2 taphnes Ap.c. taphneos Pp.c..v thapnas V construprauerunt (r alt. s. u.) M,Aa.r. 7 tibi om. M 8 quod M V ducebant LÅa.r. 9 quod V,Ma.c. 10 men- Phin M memphi P 11 tapnas (i s. a alt. m2) M thapnas r tap*nas (h s. ∗) P Taphnini v 12 ad om. M esaias MVP 13 pedes P,La.c. - 14 autem] enim v aegyptorum La.c. egrptiorum M 15 membrosa-^ (& postea add.) M 16 refert codd. (corr. L) refertur t- 17 spiritualem Ap.c.,v quia P 18 pollunt La.e. pulluunt Ap.c.m2 (saepius) turpidine P eueniunt v 20 doctorem M,LAa.c. 21 num P 22 seor M (hic et p. 26,1) sion Va.c. turbidam Vulg. alt. et ow. M cum Vulg. uia La.c., Vulg. in uia Mp.c.m2 asyriorum P )

26
ut bibas aquam fluminis? Pro \'Sior\' nos \'turbidam\' interpretati sumus, quod uerbum Hebraicum significat, pro quo communis editio habet \'Geon\'.

quia ergo supra filios Mempbis et Taphnas posuerat, qui constuprauerunt Israhel usque ad uerticem, nunc manifestius ipsam Aegyptum nominat. nullique dubium, quin Nilus aquas turbidas habeat et quod fluuium Assyriorum Eufraten significet dicente scriptura, quod repromissionis terra sit a torrente Aegypti usque ad flumen magnum Eufraten.