In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

et hoc attendendum, quod fons perpetuus est et uitales habet aquas, cisternae autem et lacus uel de torrentibus uel ex aquis turbidis terrae conplentur et pluuiis. portas autem caelorum illas uocat, de quibus et in uicesimo tertio psalmo scriptum est: leuate, portae, capita uestra, et introibit rex gloriae; pro quo LXX transtulerunt: leuate portas, principes, uestras, de quibus plenius suo dicetur loco.

quodque Aquila et Symmachus \'caelos\', LXX uero et Theodotio \'caelum\' interpretati sunt, nullum moneat. Hebraicum enim \'samaim\' communis est [*]( 3 *Deut. 32, 1 4 *Esai. 1, 2 8 cf. Ps. 35, 10 9 Deut. 5. 6 etc. 11 *Dent. 5, 7 etc. 17. 19 *Ps. 23, 7 21 *Hier. 2, 12 ) [*]( 1 obstipuit BMVP,Aa.c. 2 inorruit Y alt. et om. M uehementer] et add. v 5 stupore V 6 omnes Ba.c. congemiscit La.c.,AVp.c. 8 relinqueret v 10 locum Pa.c. 11 dii MAVP,la.ri. 12 es P daemones . quas M 13 dei] diu BAP, Va.c.m2 diuina (ina s. u.) M 14 habeat P 15 lacos Pa.c. pr. uel om. V terrae L.Mp.c. terra cet. v 17 uicensimo B,La.r. uicesimmo M uige∗simo (g ex c) A XXIII- V uicesimo ps. tertio P leuatae B 18 intrabit (b ex u) P pro quo MV, (quo s. u.) LB proc Aa.c.m2 porro P 20 dicitur LPa.c. quod V simmachus M simachus VP 21 theodotion V 22 samaim M sasamaim V )

24
numeri. et tam caeli\' quam \'caelum\' eodem appellantur nomine, ut Thebae, Athenae, Salonae.

[*]( 2, 14 a )Numquid seruus est Israhel aut uernaculus? Puto ex hoc loco in superbiam elatos saluatori dixisse Iudaeos: semen Abraham sumus et nemini umquam seruiuimus; quomodo tu dicis: liberi eritis nescientes, quod omnis, qui facit peccatum, seruus peccati sit et seruiat unusquisque illi, a quo uincitur. nati ergo de amico dei Abraham uitio suo facti sunt quasi filii Cham, cui dictum est: maledictus Chanaam, seruus erit fratribus suis.