In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

possumus hoc dicere et contra eos, qui maiore studio sequuntur uitia quam uirtutes, quos monet apostolus dicens: humanum loquor propter infirmitatem carnis uestrae. sicut exhibuistis membra uestra seruientia inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra uestra seruientia iustitiae in sanctificationem.

[*]( 2, 12. 13 )Obstupescite, caeli, super hoc, portae eius, desolamini uehementer, dicit dominus; duo enim mala fecit populus meus me dereliquerunt. fontem aquae uiuae, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quae con-[*]( 1 cf. Ioseph. Ant. Iud. 1, 128 4 cf. Hier. 49 (30), 28 (6) 5 P=. 119, 5-*6 17 *Eom. 6. 19 )[*]( 1 insola Pa.c. sit (s. u.) M, om. (e s. u. m2) P 2 (= 6) caedar P 3 hismael. L hismahel. VP sarac.enos L sarrac. MAV 5 ratiocinium Aa.c. 6 peregrina Pa.c. 7 hoccidentem P 9 uos om. v eorũ V deos suos om. P 11 acciperat La.c. hoc eras. P l2 facta V 13 uere Ma.c. mendatium Pa.c. 14 prode esse LB prodesse eet. 15 dicere post eos tr. v maiori codd. (corr. L) 16 secuntur MVP,LAa.c. nia La.c. 18 sicut] enim add. P, (s. u. m2) A 18 (= 20) eiibuistis MP seruire P:Ap.c.m2 20 aeruire P 21 iustificationem M 24 derelinquerunt P 25 et om. v sibi ibi P cisternas iterauit v cum Vulg. )

23
tinere non ualent aquas. LXX: obstupuit caelum super hoc et inhorruit extra modum et uehementer, cetera similiter. Caelum, cui dictum est: attende, caelum, et loquar et: audi, caelum, et auribus percipe terra, uidens dei praecepta calcata inhorrescit et stuporem dissimulare non potest. omnis enim creatura congemescit et condolet super peccatis hominum.

duo autem populus dei fecit aduersa: primum, ut relinquerent deum, qui est fons uitae et praeceptum dedit dicens: ego dominus deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; secundum, quod in eodem loco scriptum est: non sint tibi di in conspectu meo; pro quo secutus est daemonas, quos dissipatas cisternas uocat eo, quod dei mandata seruare non ualeant.