In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2, 9 )Propterea adhuc indicio contendam uobiscum, ait dominus, et cum filiis uestris disceptabo. Ne uideatur percutere per potentiam, quasi cum paribus ratione contendit iuxta illud, quod Dauid canit et usurpat apostolus: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris. quodque posuit \'adhuc\', saepe se fecisse testatur, et quod intulit \'cum filiis uestris\', similem ostendit etiam in filiis malorum pertinaciam. occulte autem significat, quod antiquam in deum negationem etiam filii eorum in aduentu domini sint secuti

[*]( 2,10.11 )Transite ad insulas chettim et uidete et in Cedar mittite et considerate uehementer et uidete, si factam est huiuscemodi: si mutauit gens deos - siue deos suos —: et certe ipsi non sunt di. populus uero meus mutauit gloriam suam in idolum siue, de qua ei nihil proderit. Conparationem facit eius rei, quae inconparabilis est. et uerum deum confert mendacibus.

\'ite\', inquit, <ad insulas Chettim), quas uel Italiae uel occidentalium partium debemus accipere ab eo, quod terrae Iudaeae Cyprus [*]( 2 cf. Ps. 13, 4. 52, 5 8 Ps. 50. 6. Rom. 3. 4 13 cf. Hiob 31, 28 ) [*]( 1 idola VP uererentur (re pr. s. u. m2) P utendam est uerbis P 2 aduersum L -us cet. 3 populum] plebem v cjbum A 4 dum V (postea add.) A, om. eet. 7 percuttere M patribus codd. (t eras. L) ratione M 8 dauit M 9 dum P 12 filios La.c. 13 negotiationem BAP,LMa.r. filii eorum] filiorum M 15 chetim M ehethim (ex chetum) A cethim r cephti P uidi te La.c. 17 est s. w. m2 B sine deos om. V 18 deas suas P,Aa.c. di B,Lp.r. dii cet. uere M meus uero P 19 quo Ap.c.,v 20 facti P 22 chetim M chethim Ap.e. cethim V ceptim P qua Ba.c.m2 qui M occidentaliae P 23 iadeae LBA V iudę P eripns (i ciprus s. U. mS) P. )

22
insula, in qua urbs hoc uocabulo nuncupatur, uicina sit, de qua et Zeno, princeps Stoicorum, fuit; Cedar autem regio est solitudinis et Ismahelitarum, quos nunc Saracenos uocant, contra quam huius ipsius prophetae in extremis partibus texitur uaticinium et cuius meminit Dauid dicens: habitaui cum habitantibus Cedar; multum peregrinata est anima mea.