In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2, 7 )Et induxi nos in terram Carmeli, ut comederetis fructum eius et bona illius. et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem. <Pro labore durissimi itineris dedi uobis omnium rerum abundantiam); hoc quippe significat \'Carmelus\', qui Hebraice appellatur \'Chermel\' et in lingua nostra sonat \'cognitionem cognitionem\'.

quomodo autem ille populus terram sanctam et omnium rerum fertilem idololatria polluit atque uiolauit, sic nos uerae circumcisionis accipientes scientiam comedimus fructum eius et, si neglegentia subrepserit, contaminamus terram dei et hereditatem illius abominabilem facimus.

[*]( 2. 8 )Sacerdotes non dixerunt: ubi est dominus et tenentes legem nescierunt me, et pastores praeuaricati sunt in me. et prophetae prophetauerunt in Bahal et idola secuti sunt Post tanta beneficia uerterunt in contemtum priuilegia dignitatis, ut sacerdotes dominum non quaererent, ut doctores legis ignorarent eum, qui alios docere debebant, et pastores per neglegentiam praeuaricatores fierent et prophetae, qui in populis disputant, non deo loquantur, [*]( 4 Pa. 133, 1 ) [*](2 perfectionem in uia v uitae P 3 praeparentur Pa.c. 5 & uetus s. ẹx̣ ụẹṭẹṛι̣ m2 P haeresis B suspicatur ex suscipiat m2 M 8 induxit ¥a.r. comederitis LBa.c cdmederetis V 9 optima Vulg. 11 in om. M »abominationem L abhom. AP 12 omne V habundantiam MP 15 fertihtatem V idolatria MAV,La.c. idolatrie (a s. e m2) P 16 uere BMVP,La.c.m2 17 comedemus МAP,LBa.c. fructus v negligentia Âp.c. neglegentiam Pa.r. 18 illius ex di V ahhominabilem P,Ap.c. 21 legem] meam add. v nesciunt V 23 secuta Va.c. uenerunt M 24 contemptum eodd. (p exp. L) 25 qaererent B 27 loquantur do P )

21
sed idolo. et sua figmenta uenerentur. his autem uerbis utendum est aduersum nostri ordinis magistros, qui deuorant populum dei uelut cibum panis et per mala opera non inuocant dominum.