In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 1,18.19 )Ego quippe dedi te hodie — siue ecce posui te in hac die — in ciuitatem munitam, in columnam ferream et in murum aeneum super omnem terram: regibus Indae, principibus eius et sacerdotibus et populo terrae. et bellabunt t aduersum te et non praeualebunt, quia, tecum ego sum, ait dominus, ut liberem te. Describit sermo diuinus, cur propheta timere non debeat.

ego, inquit, posui siue dedi t e hodie — hoc est in praesenti uita, donec uocatur hodie — quasi ciuitatem firmissimam, non ut unam domum nec turrem aut aliqua moenia, sed omnem ciuitatem, quae sita super montem latere non potest, de qua sciptum est: gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei, et: ego ciuitas firma, ciuitas quae oppugnatur.