Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Scimus quidem Nepotianum nostrum esse cum Christo et sanctorum mixtum choris, quod nobiscum eminus rimabatur in terris et aestimatione quaerebat, ibi videntem comminus dicere: Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate domini virtutum, in civitate Dei nostri, sed desiderium absentiae eius ferre non possumus, non illius, sed nostram vicem dolentes. Quanto ille felicior, tanto nos amplius in dolore, quod tali caremus bono. Flebant et sorores Lazarum, quem resurrecturum noverant, et, ut veros hominis exprimeret affectus, ipse salvator ploravit, quem suscitaturus erat. Apostolus quoque eius, qui dixerat: Cupio dissolvi et esse cum Christo et alibi: Mihi vivere Christus est et mori lucrum, gratias agit, quod Epaphras de mortis sibi vicinia redditus sit, ne haberet tristitiam super tristitiam, non incredulitatis metu, sed desiderio caritatis. Quanto magis tu, et avunculus et episcopus, hoc est in carne et in spiritu pater, aves viscera tua et quasi a te divulsa suspiras! Sed obsecro, ut modum adhibeas in dolore memor illius sententiae: Ne quid nimis obligatoque parumper vulnere audias laudes eius, cuius semper virtute laetatus es, nec doleas,

p.278
quod talem amiseris, sed gaudeas, quod talem habueris, et sicut hi, qui in brevi tabella terrarum situs pingunt, ita in parvo isto volumine cernas adumbrata, non expressa signa virtutum, suseipiasque a nobis non vires, sed voluntatem.

Praecepta sunt rhetorum, ut maiores eius, qui laudandus est, et eorum altius gesta repetantur sicque ad ipsum per gradus sermo perveniat, quo videlicet avitis paternisque virtutibus inlustrior fiat et aut non degenerasse a bonis aut medioeres ipse ornasse videatur. Ego carnis bona, quae semper et ipse contempsit, in animae laudibus non requiram nee me iactabo de genere, id est de alienis bonis, eum et Abraham et Isaae, sancti viri, Ismahelem et Esau peccatores genuerint et a regione Iephte in catalogo iustorum apostoli voce numeratus de meretrice sit natus. Anima, inquit, quae peccaverit, ipsa morietur; ergo et, quae non peccaverit, ipsa vivet. Nee virtutes nec vitia parentum liberis inputantur; ab eo tempore censemur, ex quo in Christo renaseimur. Paulus, perseeutor ecclesiae et mane lupus rapax Beniamin, ad vesperam dedit eseam Ananiae ovi submittens eaput. Igitur et Nepotianus noster quasi infantulus vagiens et rudis puer subito nobis de Iordane nascatur.

p.280

Alius forsitan scriberet, quod ob salutem illius orientem heremumque dimiseris et me, carissimum sodalem tuum, redeundi spe lactaveris, ut primum, si fieri posset, sororem cum parvulo viduam, dein, si consilium illa respueret, saltem nepotem dulcissimum conservares. Hic est enim ille, de quo tibi quondam vaticinatus sum: Licet parvulus ex collo pendeat nepos. Referret, inquam, alius, quod in palatii militia sub chlamyde et candenti Uno corpus eius cilicio tritura sit, quod stans ante saeculi potestates lurida ieiuniis ora portaverit, quod adhuc sub alterius indumentis alteri militarit et ad hoc habuerit cingulum, ut viduis, pupillis, oppressis, miseris subveniret: mihi non placent dilationes istae inperfectae servitutis Dei et centurionem Cornelium, ut lego iustum, statim audio baptizatum.

Verumtamen velut incunabula quaedam nascentis fidei conprobemus, ut, qui sub alienis signis devotus miles fuit, donandus laurea sit, postquam suo regi coeperit militare. Balteo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogavit. Legerat enim: Qui vult perfectus esse, vendat omnia, quae habet, et det pauperibus et sequatur me, et iterum: Non potestis duobus dominis servire, Deo et mammonae. Excepta vili tunica et operimento pari, quod tecto tantum corpore frigus excluderet, nihil sibi amplius reservavit. Cultus ipse provinciae morem sequens nec munditiis

p.282
nec sordibus notabilis erat. Cumque arderet cotidie aut ad Aegypti monasteria pergere aut Mesopotamiae invisere choros vel certe insularum Dalmatiae, quae Altino tantum freto distant, solitudines occupare, avunculum pontificem deserere non audebat tota in illo cernens exempla virtutum domique habens, unde disceret. In uno atque eodem et imitabatur monachum et episcopum venerabatur. Non, ut in plerisque accidere solet, adsiduitas familiaritatem, familiaritas contemptum illius fecerat, sed ita eum colebat, quasi parentem, ita admirabatur, quasi cotidie novum cerneret. Quid multa? Fit clericus et per solitos gradus presbyter ordinatur. Iesu bone, qui gemitus, qui heiulatus, quae cibi interdictio, quae fuga oculorum omnium! Tum primum et solum avunculo iratus est. Querebatur se ferre non posse, et iuvenalem aetatem incongruam sacerdotio causabatur. Sed quanto plus repugnabat, tanto magis omnium in se studia concitabat et merebatur negando, quod esse nolebat, eoque dignior erat, quod se clamabat indignum. Vidimus Timotheum nostri temporis et canos in Sapientia electumque a Moysi presbyterum, quem ipse sciret esse presbyterum. Igitur clericatum non honorem intellegens sed onus primam curam habuit, ut humilitate superaret invidiam, deinde, ut nullam obsceni in se rumoris fabulam daret,
p.284
ut, qui mordebantur ad aetatem eius, stuperent ad continentiam. Subvenire pauperibus, visitare languentes, provocare hospitio, lenire blanditiis, gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus; caecorum baculus, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium fuit. Ita in singulis virtutibus eminebat, quasi ceteras non haberet. Inter presbyteros et coaequales primus in opere, extremus in ordine. Quidquid boni fecerat, ad avunculum referebat; si quid forte aliter evenerat, quam putarat, illum nescire, se errasse dicebat. In publico episcopum, domi patrem noverat. Gravitatem morum hilaritate frontis temperabat. Gaudium risu, non cachinno, intellegeres. Viduas et virgines Christi honorare ut matres, hortari ut sorores cum omni castitate. Iam vero, postquam domum se contulerat et relicto foris clerico duritiae se tradiderat monachorum, creber in orationibus, vigilans in precando lacrimas Deo, non hominibus, offerebat; ieiunia in aurigae modum pro lassitudine et viribus corporis moderabatur. Mensae avunculi intererat et sic adposita quaeque libabat, ut et superstitionem fugeret et continentiam reservaret. Sermo eius et omne convivium de scripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere verecunde, recta suscipere, prava non acriter confutare, dispu-
p.286
tantem contra se magis docere quam vincere et ingenuo pudore, qui ornabat aetatem, quid cuius esset, simpliciter confiteri; atque in hunc modum eruditionis gloriam declinando eruditissimus habebatur. Illud, aiebat, Tertulliani, istud Cypriani, hoc Lactantii, illud Hilarii est. Sic Minucius Felix, ita Victorinus, in hunc modum est locutus Arnobius. Me quoque, quia pro sodalitate avunculi diligebat, interdum proferebat in medium. Lectione quoque adsidua et meditatione diuturna pectus suum bibliothecam fecerat Christi.

Quotiens ille transmarinis epistulis deprecatus est, ut aliquid ad se scriberem! Quotiens nocturnum. de evangelio petitorem et interpellatricem duri' iudicis mihi viduam exhibuit! Cumque ego silentio magis quam litteris denegarem et pudore reticentis pudorem suffunderem postulantis, avunculum mihi opposuit precatorem, qui et liberius pro alio peteret et pro reverentia sacerdotii facilius inpetraret. Feci ergo, quod voluit, et brevi libello amicitias nostras aeternae memoriae consecravi; quo suscepto Croesi opes et Darii divitias se vicisse iactabat. Illum oculis, illum sinu, illum manibus, illum ore retinebat; cumque in strato frequenter evolveret, super pectus soporati dulcis pagina decidebat. Si vero peregri-

p.288
norum, si amicorum quispiam venerat, laetabatur super se nostro testimonio et, quidquid minus in opusculo erat, distinctione moderata et pronuntiationis varietate pensabat, ut in recitando illo ipse 1 vel placere vel displicere cotidie videretur. Unde his fervor, nisi ex amore Dei? Unde legis Christi indefessa meditatio, nisi ex desiderio eius, qui legem dedit? Alii nummum addant nummo et marsuppium suffocantes matronarum opes venentur obsequiis, sint ditiores monachi, quam fuerant saeculares, possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant, et suspiret eos ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos: Nepotianus noster aurum calcans scedulas consectatur, sed, sicut sui in carne contemptor est et paupertate incedit ornatior, ita totum ecclesiae investigat ornatum.

Ad conparationem quidem superiorum modica sunt, quae dicturi sumus, sed et in parvis idem animus ostenditur. Ut enim creatorem non in caelo tantum miramur et terra, sole et oceano, elefantis, camelis, equis, bubus, pardis, ursis, leonibus, sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis et istius modi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eandemque in cunctis veneramur sollertiam, ita mens Christo dedita aeque et in maioribus et in minoribus intenta est sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem. Erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque

p.290
fuligine, si pavimenta tersa, si ianitor creber in porta, vela semper in ostiis, si sacrarium mundum, si vasa lucentia; et in omnes caerimonias pia sollicitudo disposita non minus, non maius neglegebat officium. Ubicumque eum in ecclesia quaereres, invenies. Nobilem virum Quintum Fabium miratur antiquitas, qui etiam Romanae scriptor historiae est, sed magis ex pictura quam litteris nomen invenit; et Beselehel nostrum plenum sapientia et spiritu Dei scriptura testatur, Hiram quoque, filium mulieris Tyriae, quod alter tabernaculi, alter templi supellectilem fabricati sunt. Quomodo enim laetae segetes et uberes agri interdum culmis aristisque luxuriant, ita praeclara ingenia et mens plena virtutibus in variarum artium redundat elegantiam. Unde apud Graecos philosophus ille laudatur, qui omne, quod uteretur, usque ad pallium et anulum manu sua factum gloriatus est. Hoc idem possumus et de isto dicere, qui basilicas ecclesiae et martyrum conciliabula diversis floribus et arborum comis vitiumque pampinis adumbraret, ut, quidquid placebat in ecclesia tam dispositione quam visu, laborem presbyteri et studium testaretur.

Macte virtute. Cuius talia principia, qualis finis erit? O miserabilis humana condicio et sine Christo vanum omne, quod vivimus. Quid te sub-

p.292
trahis, quid tergiversaris, oratio? Quasi enim mortem illius differe possimus et vitam facere longiorem, sic timemus ad ultimum pervenire. Omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos faeni Ubi nunc decora illa facies, ubi totius corporis dignitas, quo veluti pulchro indumento pulchritudo animae vestiebatur? Marcescebat, pro dolor, flante austro lilium et purpura violae in pallorem sensim migrabat. Cumque aestuaret febribus et venarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem avunculum consolabatur. Laetus erat vultus et universis circa plorantibus solus ipse ridebat. Proicere pallium, manus extendere, videre, quod alii non videbant, et quasi in occursum se erigens salutare venientes: intellegeres illum non emori, sed migrare, et mutare amicos, non relinquere. Volvuntur per ora lacrimae et obfirmato animo non queo dolorem dissimulare, quem patior. Quis crederet in tali illum tempore nostrae necessitudinis recordati et luctante anima studiorum scire dulcedinem? Adprehensa avunculi manu: Hanc, inquit, tunicam, qua utebar in ministerio Christi, mitte dilectissimo mihi, aetate patri, fratri collegio, et, quidquid a te nepoti debebatur affectus, in illum transfer, quem mecum pariter diligebas. Atque in talia verba defecit avunculum manu, me recordatione contrectans.

Scio, quod nolueris amorem in te civium sic probare, et affectum patriae magis quaesisse in

p.294
prosperis. Sed huiusce modi officium in bonis iucundius est, in malis gratius. Tota hunc civitas, tota planxit Italia. Corpus terra suscepit, anima Christo reddita est. Tu nepotem quaerebas, ecclesia sacerdotem. Praecessit te successor tuus. Quod tu eras, ille post te iudicio omnium merebatur. Atque ita ex una domo duplex pontificatus egressa est dignitas: dum in altero gratulatio est, quod tenuerit, in altero maeror, quod raptus sit, ne teneret. Platonis sententia est omnem sapienti vitam meditationem esse mortis. Laudant hoc philosophi et in caelum ferunt, sed multo fortius apostolus: Cotidie, inquit, morior per vestram gloriam. Aliud est conari, aliud agere; aliud vivere moriturum, aliud mori victurum. Ille moriturus ex gloria est; iste moritur semper ad gloriam. Debemus igitur et nos animo praemeditari, quod aliquando futuri sumus et quod—velimus nolimus—abesse longius non potest. Nam si nongentos vitae excederemus annos, ut ante diluvium vivebat humanum genus, et Mathusalae nobis tempora donarentur, tamen nihil esset praeterita longitudo, quae esse desisset. Etenim inter eum, qui decem vixit annos, et illum, qui mille, postquam idem vitae finis advenerit et inrecusabilis mortis necessitas,
p.296
transactum omne tantundem est, nisi quod magis senex onustus peccatorum fasce proficiscitur. Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit, subeunt morbi tristisque senectus Et labor et durae rapit inclementia mortis. Naevius poeta Pati, inquit, necesse est multa mortalem mala. Unde et Niobam, qui multum fleverit in lapidem et in diversas bestias conversas alias et Hecubam in canem> commutatam finxit antiquitas, et Hesiodus natales hominum plangens gaudet in funere, prudenterque Ennius: Plebes, ait, in hoc regio 1 antistat loco: licet Lacrimare plebi, regi honeste non licet. Ut regi, sic episcopo, immo minus regi quam episcopo. Ille enim nolentibus praeest, hic volentibus; ille terrore subicit, hic servitute dominatur; ille corpora custodit ad mortem, hic animas servat ad vitam. In te omnium oculi diriguntur, domus tua et conversatio quasi in specula constituta magistra est publicae disciplinae. Quidquid feceris, id sibi omnes faciendum putant. Cave ne committas, quod aut, qui reprehendere volunt, digne lacerasse videantur aut, qui imitari, cogantur delinquere. Vince quantum potes, immo plus quam potes, mollitiem animi tui et ubertim fluentes lacrimas repi-ime, ne grandis pietas in nepotem apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum. Desiderandus tibi est quasi
p.298
absens, non quasi mortuus, ut illum expectare, non amisisse videaris.

Verum quid ago medens dolori, quem iam reor et tempore et ratione sedatum, ac non potius replico tibi vicinas regum miserias et nostri temporis calamitates, ut non tam plangendus sit, qui hac luce caruerit, quam congratulandum ei, quod de tantis malis evaserit? Constantius, Arrianae fautor hereseos, dum contra inimicum paratur et concitus fertur ad pugnam, in Mopsi viculo moriens magno dolore hosti reliquit imperium. Iulianus, perditor animae suae et Christiani iugulator exercitus, Christum sensit in Media, quem primum in Gallia denegarat; dumque Romanos propagare vult fines, perdidit propagatos. Iovianus gustatis tantum regalibus bonis fetore prunarum suffocatus interiit ostendens omnibus, quid sit humana potentia. Valentinianus vastato genitali solo et inultam patriam dereliquens vomitu sanguinis extinctus est. Huius germanus Valens Gothico bello victus in Thracia eundem locum et mortis habuit et sepulchri. Gratianus ab exercitu suo proditus et ab obviis urbibus non receptus ludibrio hosti fuit cruentaeque manus vestigia parietes tui, Lugdune, testantur. Adulescens Valentinianus et paene puer post fugam, post exilia, post recuperatum multo sanguine imperium haut procul ab urbe

p.300
fraternae mortis conscia necatus est et cadaver exanimis infamatum suspendio. Quid loquar de Procopio, Maximo, Eugenio, qui utique, dum rerum potirentur, terrori gentibus erant? Omnes capti steterunt ante ora victorum et, quod potentissimis quondam miserrimum est, prius ignominia servitutis quam hostili mucrone confossi sunt.

Dicat aliquis: Regum talis condicio est, feriuntque summos fulgura montes. Ad privatas veniam dignitates nec de his loquar, qui excedunt biennium; atque, ut ceteros praetermittam, sufficit nobis trium nuper consularium diversos exitus scribere. Abundantius egens Pityunte exulat; Rufini caput pilo Constantinopolin gestatum est et abscissa manus dextera ad dedecus insatiabilis avaritiae ostiatim stipes mendicavit; Timasius praecipitatus repente de altissimo dignitatis gradu evasisse se putat, quod Assae 1 vivit inglorius. Non calamitates miserorum, sed fragilem humanae condicionis narro statum—horret animus temporum nostrorum ruinas prosequi—viginti et eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolin et Alpes Iulias cotidie Romanus sanguis effunditur. Scythiam, Thraciam, Macedoniam, Thessaliam, Dardaniam, Daciam, Epiros, Dalmatiam, cunctasque Pannonias Gothus, Sarmata, Quadus, Alanus, Huni, Vandali, Marcomanni vastant, trahunt, rapiunt. Quot ma-

p.302
tronae, quot virgines Dei et ingenua nobiliaque corpora his beluis fuere ludibrio! Capti episcopi, interfecti presbyteri et diversorum officia clericorum, subversae ecclesiae, ad altaria Christi stabulati equi, martyrum effossae reliquae: ubique luctus, ubique gemitus et plurima mortis imago. 5 Romanus orbis ruit et tamen cervix nostra erecta non flectitur. Quid putas nunc animi habere Corinthios, Athenienses, Lacedaemonios, Arcadas cunctamque Graeciam, quibus imperant barbari? Et certe paucas urbes nominavi, in quibus olim fuere regna non modica. Inmunis ab his malis videbatur oriens et tantum nuntiis consternatus: ecce tibi anno praeterito ex ultimis Caucasi rupibus inmissi in nos non Arabiae, sed septentrionis lupi tantas brevi provincias percucurrerunt. Quot monasteria capta, quantae fluviorum aquae humano cruore mutatae sunt! Obsessa Antiochia et urbes reliquae, quas Halys, Cydnus, Orontes Eufratesque praeterfluunt. Tracti greges captivorum; Arabia, Phoenix, Palestina, Aegyptus timore captivae. 'Non mihi si linguae centum sint oraque centum, Ferrea vox, Omnia poenarum percurrere nomina possim.
p.304
Neque enim historiam proposui scribere, sed nostras breviter flere miserias. Alioquin ad haec merito explicanda et Thucydides et Sallustius muti sunt.

Felix Nepotianus, qui haec non videt; felix, qui ista non audit. Nos miseri, qui aut patimur aut patientes fratres nostros tanta perspicimus; et tamen vivere volumus eosque, qui his carent, flendos potius quam beandos putamus. Olim offensum sentimus nec placamus Deum. Nostris peccatis barbari fortes sunt, nostris vitiis Romanus superatur exercitus; et quasi non hoc sufficeret cladibus plus paene bella civilia quam hostilis mucro consumpsit. Miseri Israhelitae, ad quorum conparationem Nabuchodonosor servus Dei scribitur; infelices nos, qui tantum displicemus Deo, ut per rabiem barbarorum illius in nos ira desaeviat. Ezechias egit paenitentiam, et centum octoginta quinque milia Assyriorum ab uno angelo una nocte deleta sunt; Iosophat laudes domino concinebat, et dominus pro laudante superabat; Moyses contra Amalech non gladio sed oratione pugnavit. Si erigi volumus, prosternamur. Pro pudor et stolida usque ad incredulitatem mens! Romanus exercitus, victor orbis et dominus, ab his vincitur, hos pavet, horum ferretur aspectu, qui ingredi non valent, qui, si terram tetigerint, se mortuos arbitrantur, et non intellegimus prophetarum voces: fugient mille uno persequente nec ampu-

p.306
tamus causas morbi, ut morbus pariter auferatur, statimque cernamus 1 sagittas pilis, tiaras galeis, caballos equis cedere?

Excessimus consolandi modum, et, dum unius mortem flere prohibemus, totius orbis mortuos planximus. Xerxes, ille rex potentissimus, qui subvertit montes, maria constravit, cum de sublimi loco infinitam hominum multitudinem et innumerabilem vidisset exercitum, flesse dicitur, quod post centum annos nullus eorum, quos tunc cernebat, superfuturus esset. O si possemus in talem ascendere speculam, de qua universam terram sub nostris pedibus cerneremus! Iam tibi ostenderem totius mundi ruinas, gentes gentibus et regnis regna conlisa; alios torqueri, alios necari, alios obrui fluctibus, alios ad servitutem trahi; hic nuptias, ibi planctum; illos nasci, istos mori; alios affluere divitiis, alios mendicare; et non Xerxis tantum exercitum, sed totius mundi homines, qui nunc vivunt, in brevi spatio defuturos. Vincitur sermo rei magnitudine et minus est omne quod dicimus.

Redeamus igitur ad nos et quasi e caelo descendentes paulisper nostra videamus. Sentisne, obsecro te, quando infans, quando puer, quando iuvenis, quando robustae aetatis, quando senex factus sis? Cotidie morimur, cotidie commutamur et tamen aeternos esse nos credimus. Hoc ipsum, quod dicto, quod scribitur, quod relego, quod emendo,

p.308
de vita mea trahitur. Quot puncta notarii, tot meorum damna sunt temporum. Scribimus atque rescribimus, transeunt maria epistulae et fidente sulcos carina per singulos fluctus aetatis nostrae momenta minuuntur. Solum habemus lucri, quod Christi nobis amore sociamur. Caritas patiens est, benigna est; caritas non zelatur, non agit perperam, non inflatur, omnia sustinet, omnia credit, omnia sperat, omnia patitur; caritas numquam excidit. Haec semper vivit in pectore; ob hanc Nepotianus noster absens praesens est et per tanta terrarum spatia divisos utraque conplectitur manu. Habemus mutuae obsidem caritatis. Iungamur spiritu, stringamur affectu et fortitudinem mentis, quam beatus papa Chromatius ostendit in dormitione germani, nos imitemur in filio. Illum nostra pagella decantet, illum cunctae litterae sonent. Quem corpore non valemus, recordatione teneamus et, cum quo loqui non possumus, de eo numquam loqui desinamus.

PLURES anni sunt, quod super dormitione Blesillae Paulam, venerabilem feminam, recenti

p.310
adhuc vulnere consolatus sum. Quartae aestatis circulus volvitur, ex quo ad Heliodorum episcopum Nepotiani scribens epitaphium, quidquid habere \irium potui, in illo tunc dolore consumpsi. Ante hoc ferme biennium Pammachio meo pro subita peregrinatione Paulinae brevem epistulam dedi erubescens ad disertissimum virum plura loqui et ei sua ingerere, ne non tam consolari amicum viderer, quam stulta iactantia docere perfectum. Nunc mihi, fili Oceane, volenti et ultro adpetenti debitum munus inponis, quod pro novitate virtutum veterem materiam novam faciam. In illis enim vel parentis affectus vel maeror avunculi vel desiderium mariti temperandum fuit et pro diversitate personarum diversa de scripturis adhibenda medicina.

In praesentiarum tradis mihi Fabiolam, laudem Christianorum, miraculum gentilium, luctum pauperum, solacium monachorum. Quidquid primum adripuero, sequentium conparatione vilescit. Ieiunium praedicem? Praevertunt elemosynae. Humilitatem laudem? Maior est ardor fidei. Dicam adpetitas sordes et in condemnationem vestium sericarum plebeium cultum et servilia indumenta quaesita? Plus est animum deposuisse quam cultum. Difficilius adrogantia quam auro caremus et gemmis. His enim abiectis interdum gloriosis tumemus sordibus et vendibilem paupertatem populari aurae

p.312
offerimus. Celata virtus et in conscientiae fota secreto Deum solum iudicem respicit. Unde novis mihi est efferenda praeconiis et ordine rhetorum praetermisso tota de conversionis ac paenitentiae incunabulis adsumenda. Alius forsitan scholae memor Quintum Maximum, Unus qui nobis cunctando restituit rem, et totam Fabiorum gentem proferret in medium, diceret pugnas, describeret proelia et per tantae nobilitatis gradus Fabiolam venisse iactaret, ut, quod in virga non poterat, in radicibus demonstrareret. Ego, diversorii Bethlemitici et praesepis dominici amator, in quo virgo puerpera Deum fudit infantem, ancillam Christi non de nobilitate veteris historiae, sed de ecclesiae humilitate producam.

Et quia statim in principio quasi scopulus quidam et procella mihi obtrectatorum eius opponitur, quod secundum sortita matrimonium prius reliquerit, non laudabo conversam, nisi ream absolvero. Tanta prior maritus vitia habuisse narratur, ut ne scortum quidem et vile mancipium ea sustinere posset. Quae si voluero dicere, perdam virtutem feminae, quae maluit culpam subire discidii quam quandam corporis sui infamare partem et maculas eius detegere. Hoc solum proferam, quod verecundae matronae et Christianae satis est. Praecepit dominus uxorem non debere dimitti excepta causa

p.314
fornicationis et, si dimissa fuerit, manere innuptam. Quidquid viris iubetur, hoc consequenter redundat ad feminas. Neque enim adultera uxor dimittenda est et vir moechus tenendus. Si qui meretrici iungitur, unum corpus facit, ergo et, quae scortatori inpuroque sociatur, unum cum eo corpus efficitur. Aliae sunt leges Caesarum, aliae Christi; aliud Papinianus, aliud Paulus noster praecipit. Apud illos in viris pudicitiae frena laxantur et solo stupro atque adulterio condemnato passim per lupanaria et ancillulas libido permittitur, quasi culpam dignitas faciat, non voluptas. Apud nos, quod non licet feminis, aeque non licet viris et eadem servitus pari condicione censetur. Dimisit ergo, ut aiunt, vitiosum; dimisit illius et illius criminis noxium; dimisit—paene dixi, quod clamante vicinia uxor non sola prodidit. Sin autem arguitur, quare repudiato marito non innupta permanserit, facile culpam fatebor, dum tamen referam necessitatem. Melius est, inquit apostolus, nubere quam uri. Adulescentia erat, viduitatem suam servare non poterat. Videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae et se vinctam atque captivam ad coitum trahi. Melius arbitrata est aperte confiteri inbecillitatem suam et umbram quandam miserabilis subire coniugii quam
p.316
sub gloria univirae exercere meretricium. Idem apostolus vult viduas adulescentulas nubere, filios procreare, nullam dare occasionem maledicti gratia. Et protinus, cur hoc velit, exponit: Iam enim quaedam abierunt retro Satanas. Igitur et Fabia, quia persuaserat sibi et putabat virum iure a se dimissum nec evangelii vigorem noverat, in quo nubendi universa causatio viventibus viris feminis Christianis amputatur, dum multa diaboli vitat vulnera, unum incauta vulnus accepit.

Sed quid ego in abolitis et antiquis moror quaerens excusare culpam, cuius paenitentiam ipsa confessa est? Quis hoc crederet, ut post mortem secundi viri in semet reversa, quo tempore solent viduae neglegentes iugo servitutis excusso agere se liberius, adire balneas, volitare per plateas, vultus circumferre meretricios, saccum indueret, errorem publice fateretur, et tota urbe spectante Romana ante diem paschae in basilica quondam Laterani, qui Caesariano truncatus est gladio, staret in ordine paenitentum, episcopo et presbyteris et omni populo conlacrimanti sparsum crinem, ora lurida, squalidas manus, sordida colla submitteret? Quae peccata fletus iste non purget? Quas inveteratas maculas haec lamenta non abluant? Petrus trinam nega-

p.318
tionem trina confessione delevit. Aaron sacrilegium et conflatum ex auro vituli caput fraternae correxere preces. David, sancti et mansuetissimi viri, homicidium pariter et adulterium septem dierum emenda-vit fames. Iacebat in terra, volutabatur in cinere et oblitus regiae potestatis lumen quaerebat in tenebris illumque tantum respiciens, quem offenderat, lacrimabili voce dicebat: Tibi soli peccavi et malum coram te feci, et: Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me. Atque ita factum est, ut, qui me prius docuerat virtutibus suis, quomodo stans non caderem, doceret per paenitentiam, quomodo cadens resurgerem. Quid tam inpium legimus inter reges quam Achab, de quo scriptura dicit: Non fuit alius talis ut Achab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu domini. Hic, cum pro sanguine Nabuthae correptus fuisset ab Helia et audisset iram domini per prophetam: Occidisti, insuper et possedisti, et: Ecce ego inducam super te mala et demetam posteriora tua, et reliqua, Scidit vestimenta sua et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque in sacco et ambulabat demisso capite. Tunc factus est sermo domini ad Heliam Thesbiten dicens: Nonne vidisti humilitatem Achab coram me? Quia ergo humilitatus est in timore mei, non inducam malum in diebus eius. O felix paenitentia, quae ad se Dei traxit oculos, quae furentem .sententiam domini confesso errore mutavit! Hoc idem et Manassen in Paralipomenon et Nineven fecisse legimus in pro-
p.320
pheta, publicanum quoque in evangelio, e quibus primus non solum indulgentiam, sed et regnum recipere meruit, alius inpendentem Dei fregit iram, tertius pectus verberans pugnis oculos non levabat ad caelum et multo iustificatior recessit humili confessione vitiorum quam superba pharisaeus iactatione virtutum. Non est loci huius, ut paenitentiam praedicem et quasi contra Montanum Novatumque scribens dicam illam hostiam domini esse placabilem et sacrificium Deo spiritum contribulatum et: Malo paenitentiam peccatoris quam mortem, et: Exsurge, exsurge, Hierusalem, et multa alia, quae prophetarum clangunt tubae.

Hoc unum loquar, quod et legentibus utile sit et praesenti causae conveniat. Non est confusa dominum in terris et ille eam non confundetur in caelo. Aperuit cunctis vulnus suum et decolore in corpore cicatricem flens Roma conspexit. Dissuta habuit latera, nudum caput, clausum os. Non est ingressa ecclesiam domini, sed extra castra cum Maria, sorore Moysi, separata consedit, ut, quam sacerdos eiecerat, ipse revocaret. Descendit de solio deliciarum suarum, accepit molam, fecit farinam et discalciatis pedibus transivit fluenta lacrimarum. Sedit super carbonis ignis; hi ei fuere in adiutorium. Faciem, per quam secundo viro placuerat, verberabat, oderat gemmas, linteamina videre non poterat, orna-

p.322
menta fugiebat. Sic dolebat, quasi adulterium commisisset et multis inpendiis medicaminum unum vulnus sanare cupiebat.

Diu morati sumus in paenitentia, in qua velut in vadosis locis resedimus, ut maior nobis et absque ullo inpedimento se laudum eius campus aperiret. Recepta sub oculis omnis ecclesiae communione quid fecit? Scilicet in die bona malorum oblita est et post naufragium rursum temptare voluit pericula navigandi? Quin potius omnem censum, quem habere poterat—erat autem amplissimus et respondens generi eius—dilapidavit ac vendidit et in pecunia congregatum usibus pauperum praeparavit. Et primo omnium νοσοκομεῖν instituit, in quo aegrotantes colligeret de plateis et consumpta languoribus atque inedia miserorum membra refoveret. Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes? Quotiens morbo regio et paedore confectos numeris suis portavit? Quotiens lavit purulentam vulnerum saniem, quam alius aspicere non audebat? Praebebat cibos propria manu et spirans cadaver sorbitiunculis inrigabat. Scio multos divites et religiosos ob stomachi angustiam exercere huiusce modi misericordiam per aliena ministeria et clementes

p.324
esse pecunia, non manu. Quos equidem non reprobo et teneritudinem animi nequaquam interpretor infidelitatem; sed, sicut inbecillitati stomachi veniam tribuo, sic perfectae mentis ardorem in caelum laudibus fero. Magna fides ista contemnit; scit, quid in Lazaro dives purpuratus aliquando non fecerit, quali superba mens retributione damnata sit. Ille, quem despicimus, quem videre non possumus, ad cuius intuitum vomitus nobis erumpit, nostri similis est, de eodem nobiscum formatus luto, isdem conpactus elementis. Quidquid patitur, et nos pati possumus. Vulnera eius aestimemus propria et omnis animi in alterum duritia clementi in nosmet ipsos cogitatione frangetur.
Non, mihi si linguae centum sint oraque centum. Ferrea vox, Omnia morborum percurrere nomina possim,
quae Fabiola in tanta miserorum refrigeria commutavit, ut multi pauperum sani languentibus inviderent. Quamquam illa simili liberalitate erga clericos et monachos ac virgines fuerit—quod monasterium non illius opibus sustentatum est? Quem nudum et clinicum non Fabiolae vestimenta texerunt? In quos se indigentium eius non effudit praeceps et festina largitio? Angusta misericordiae Roma fuit; peragrabat ergo insulas. Etruscum mare Vulscorumque provinciam et reconditos curvorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori, vel proprio corpore vel transmissa per fideles ac sanctos viros munificentia circuibat.

Unde repente et contra opinionem omnium

p.326
Hierosolymam navigavit, ubi multorum excepta concursu nostro parumper usa est hospitio; cuius societatis recordans videor mihi adhuc videre, quam vidi. Iesu bone, quo illa fervore, quo studio intenta erat divinis voluminibus et veluti quandam famem satiare desiderans per prophetas, evangelia psalmosque currebat quaestiones proponens et solutas recondens in scriniolo pectoris sui! Nec vero satiabatur audiendi cupidine, sed addens scientiam addebat dolorem, et, quasi oleum flammae adiceres, maioris ardoris fomenta capiebat. Quodam die, cum in manibus Moysi Numeros teneremus, et me verecunde rogaret, quid sibi vellet nominum tanta congeries, cur singulae tribus in aliis atque in aliis locis varie iungerentur, quomodo Balaam ariolus sic futura Christi mysteria prophetarit, ut nullus propemodum prophetarum tam aperte de eo vaticinatus sit, respondi, ut potui, et visus sum interrogationi eius satisfacere. Re volvens ergo librum pervenit ad eum locum, ubi catalogus describitur omnium mansionum, per quas de Aegypto egrediens populus pervenit usque ad fluenta Iordanis. Cumque causas et rationes quaereret singularum, in quibusdam haesitavi, in aliis inoffenso cucurri pede, in plerisque simpliciter ignorantiam confessus sum. Tunc vero magis coepit urguere et, quasi mihi non liceret nescire, quod nescio, expostulare ac se indignam tantis mysteriis dicere. Quid plura? Extorsit mihi
p.328
negandi verecundia, ut proprium ei opus huiusce modi disputatiunculae pollicerer, quod usque in presens tempus, ut nunc intellego, domini voluntate dilatum redditur memoriae illius, ut sacerdotalibus prioris ad se voluminis induta vestibus per mundi huius solitudinem gaudeat se ad terram repromissionis aliquando venisse.