Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).
Cave nutrices et gerulas et istius modi vinosa animalia, quae de corio tuo saturare ventrem suum cupiunt. Non suadent, quod tibi, sed, quod sibi prosit, et saepe illud obganniunt: Solane perpetua maerens carpere iuventa Nec dulces natos Veneris nec praemia noris? Ubi pudicitia et sanctitas, ibi frugalitas est; ubi frugalitas, ibi damna servorum. Quidquid non tulerint, sibi ablatum putant, nec considerant, de quanto, sed quantum accipiant; ubicumque viderint Christianum, statim illud e trivio: ὁ Γραικός, ὁ ἐπιθέτησ. Hi rumores turpissimos serunt et, quod ab ipsis egressum est, ab aliis audisse se simulant, idem auctores et exaggeratores. Exin fama de mendacio, quae, cum ad matrones pervenerit et earum linguis
Haec locutus sum, in Christo filia, non dubitans de proposito tuo—numquam enim exhortatorias litteras postulares, si ambigeres de bono monogamiae—sed ut nequitiam servulorum, qui te venalem portant, et insidias adfinium ac pium parentis errorem intellegeres, cui, ut amorem in te tribuam, amoris scientiam non concedo dicens aliquid cum apostolo: Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum
Meretrix illa in evangelio baptizata lacrimis suis et crine, qui multos ante deceperat, pedes domini tergente servata est. Non habuit crispantes mitras nec stridentes calceolos nec orbes stibio fuliginatos, quanto foedior, tanto pulchrior, Quid facit in facie Christianae purpurissus et cerussa? Quorum alterum ruborem genarum labiorumque mentitur, alterum candorem oris et colli: ignes iuvenum, fomenta libidinum, inpudicae mentis indicia. Quomodo flere potest pro peccatis suis, quae lacrimis cutem nudat et sulcos ducit in facie? Ornatus iste non domini est, velamen istud antichristi est. Qua fiducia erigit ad caelum vultus, quos conditor non agnoscat? Frustra obtenditur adulescentia et aetas puellaris adseritur: vidua, quae marito placere desivit et iuxta apostolum vere vidua est, nihil habet necessarium nisi persevcrantiam. Meminit pristinae voluptatis, scit, quid amiserit, quo delectata sit: ardentes diaboli sagittae ieiuniorum et vigiliarum frigore restinguendae sunt. Aut loquendum nobis est, ut vestiti sumus, aut vestiendum, ut loquimur. Quid aliud pollicemur et aliud ostendimus? Lingua personat castitatem et totum corpus praefert inpudicitiam.
Hoc quantum ad habitum pertinet et ornatum. Ceterum vidua,” quae in deliciis est”—non est meum, sed apostoli— vivens mortua est. Quid sibi vult
Neque vero haec dicens condemno cibos, quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione, sed iuvenibus et puellis incentiva esse adsero voluptatum. Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus et Olympus tantis ardoribus aestuant, ut iuveniles medullae vino plenae, dapibus inflammatae. Avaritia calcatur a plerisque et cum marsuppio deponitur; maledicam linguam indictum emendat silentium; cultus corporis et habitus
Primum igitur, si tamen stomachi firmitas patitur, donec puellares annos transeas, aquam in potum sume, quae natura frigidissima est, aut, si hoc inbecillitas prohibet, audi cum Timotheo: Vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. Deinde in ipsis cibis calida quaeque devita; non solum de carnibus loquor, super quibus vas electionis profert sententiam: Bonum est vinum non bibere et carnem non manducare, sed etiam in ipsis leguminibus inflantia quaeque et gravia declinanda sunt—nihilque ita scias conducere Christianis adulescentibus ut esum holerum, unde et in alio loco: Qui infirmus est ait, holera manducet —ardorque corporum frigidioribus epulis temperandus est. Si autem tres pueri et Daniel leguminibus vescebantur, pueri erant, necdum ad sartiginem venerant in qua rex Babylonius senes iudices frixit. Nobis non corporum cultus, qui in illis—excepto privilegio gratiae Dei—ex huiusce modi cibis enituerat, sed animae vigor quaeritur, quae carnis infirmitate fit fortior. Inde est, quod nonnulli vitam pudicam adpetentium in medio itinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium putant et leguminibus onerant stomachum, quae moderate parceque sumpta innoxia sunt. Et ut, quod sentio, loquar,
Quando comedis, cogita, quod statim tibi orandum, ilico legendum sit. De scripturis sanctis habeto fixum versuum numerum; istud pensum domino tuo redde nec ante quieti membra concedas, quam calathum pectoris tui hoc subtegmine imple-veris. Post scripturas sanctas doctorum hominum tractatus lege, eorum dumtaxat, quorum fides nota est. Non necesse habes aurum in luto quaerere: multis margaritis unam redime margaritam. Sta iuxta Hieremiam in viis pluribus, ut ad illam viam, quae ad patrem ducit, pervenias. Amorem monilium atque gemmarum sericarumque vestium transfer ad scientiam scripturarum. Ingredere terram repromissionis lacte et melle manantem, comede similam et oleum, vestire cum Ioseph variis indumentis, perforentur aures tuae cum Hierusalem sermone Dei, ut pretiosa ex illis novarum gegetum grana dependeant. Habes sanctum Exuperius probatae aetatis et fidei, qui te monitis suis frequenter instituat.
Fac tibi amicos de iniquo mammona, qui te recipiant in aeterna tabernacula. Illis tribue divitias tuas, qui non Phasides aves, sed cibarium panem coemant, qui famem expellant, qui non augeant luxuriam. Intellege super egenum et pauperem. Omni petenti te da, sed maxime domesticis fidei: nudum vesti, esurientem ciba, aegrotantem visita; quotienscumque manum extendis, Christum cogita, cave ne mendicante domino tuo alienas divitias augeas.
Iuvenum fuge consortia. Comatulos, comptos atque lascivos domus tuae tecta non videant. Cantor pellatur ut noxius; fidicinas et psaltrias et istius modi chorum diaboli quasi mortifera sirenarum carmina proturba ex aedibus tuis. Noli ad publicum subinde procedere et spadonum exercitu praeeunte viduarum circumferri libertate. Pessimae consuetudinis est, cum fragilis sexus et inbecilla aetas suo arbitrio abutitur et putat licere, quod libet. Omnia quidem licent, sed non omnia expediunt. Nec procurator calamistratus nec formosus conlactaneus nec candidulus et rubicundus adsecula adhaereant lateri tuo: interdum animus dominarum et ancillarum habitu iudicatur. Sanctarum virginum et viduarum societatem adpete, et si sermocinandi cum viris incumbit necessitas, arbitros ne devites tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio nec paveas nec erubescas. Speculum mentis est facies et taciti
Habes opes, facile tibi est indigentibus victus subsidia ministrare. Quod luxuriae parabatur, virtus insumat; nulla nuptias contemptura timeat egestatem. Redime virgines, quas in cubiculum salvatoris inducas, suscipe viduas, quas inter virginum lilia et martyrum rosas quasi quasdam violas misceas; pro corona spinea, in qua mundi Christus delicta portavit, talia serta compone. Laetetur et adiuvet vir nobilissimus, pater tuus; discat a filia, quod didicerat ab uxore. Iam incanuit caput, tremunt genua, dentes cadunt et frontem obscenam rugis arat, vicina est mors in foribus, designatur rogus prope: velimus nolimus, senes sumus. Paret sibi viaticum, quos longo itinere necessarium est. Secum portet, quod invitus dimissurus est, immo praemittat in caelum, quod, ni caruerit, terra sumptura est.
Solent adulescentiae viduae, quarum nonnullae abierunt retro Satanam, cum luxuriatae fuerint in Christo, subantes dicere: Patrimoniolum meum cottidie perit, maiorum hereditas dissipatur, servus contumeliose locutus est, imperium ancilla
Volumus scire, quales esse debeant viduae? Legamus evangelium secundum Lucani: Et erat, inquit, Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser. Anna interpretatur gratia, Phanuel in lingua nostra resonat vultum Dei, Aser vel in beatitudinem vel in divitias vertitur. Quia ergo ab adulescentia usque ad octoginta quattuor annos viduitatis onus sustinuerat et non recedebat de templo Dei diebus ac noctibus insistens ieiuniis et obsecrationibus, idcirco meruit gratiam spiritalem et nuncupatur filia vultus Dei et atavis beatitudine divitiisque-censetur. Recordemur viduae Sareptenae, quae et suae et filiorum saluti Heliae praetulit famem et ipsa nocte moritura cum filio superstitem hospitem relinquebat malens vitam perdere quam elemosynam et in pugillo farris seminarium sibi messis dominicae preparavit. Farina seritur et olei capsaces nascitur.
Quidam inperite et Debboram inter viduas numerant ducemque Barac arbitrantur Debborae filium, cum aliud scriptura commemoret. Nobis ad hoc nominabitur, quod prophetissa fuerit et in ordine iudicum supputetur. Et quia dicere poterat: Quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mel et favum ori meo, apis nomen accepit scripturarum floribus pasta, Spiritus Sancti odore perfusa et dulces ambrosiae sucos prophetali ore conponens. Noomin, quae nobiscum sonat παρακεκλημένη, quam interpretari possumus consolatam, marito et liberis peregre mortuis pudicitiam reportavit in patriam et hoc sustentata viatico nurum Moabitidem tenuit, ut illud Esaiae vaticinium conplerentur: Emitte agnum, domine, dominatorem terrae, de petra
Quid vetera repetam et virtutes feminarum de libris proferam, cum possis multas tibi ante oculos proponere in urbe, qua vivis, quarum imitari exemplum debeas? Et ne videar adulatione per singulas currere, sufficit tibi sancta Marcella, quae respondens generi suo aliquid nobis de evangelio retulit. Anna septem annis a virginitate sua vixerat cum marito, ista septem mensibus; illa Christi expectabat adventum, ista tenet, quem illa susceperat; illa vagientem canebat; ista praedicat triumphantem; illa loquebatur de eo omnibus, qui expectabant redemptionem Hierusalem, haec cum redemptis gentibus clamitat: Frater non redimit, redimet homo, et de alio psalmo: Homo natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus. Scio me ante hoc
Grandes materias ingenia parva non sufferunt et in ipso conatu ultra vires ausa succumbunt; quantoque maius fuerit, quod dicendum est, tanto magis obruitur, qui magnitudinem rerum verbis non potest explicare. Nepotianus meus, tuus, noster, immo Christi, et quia Christi, idcirco plus noster, reliquit senes et desiderii sui iaculo vulneratos intolerabili dolore confecit. Quem heredem putavimus, funus tenemus. Cui iam meum sudabit ingenium? Cui litterulae placere gestient? Ubi est ille ἐργοδιώκτησ? noster et cygneo canore vox dulcior? Stupet animus, manus tremit, caligant oculi, lingua balbutit. Quidquid dixero, quia ille non audiet,
Quid igitur faciam? Iungam tecum lacrimis? Sed apostolus prohibet Christianorum mortuos dormientes vocans et dominus in evangelio: Non est, inquit, mortua puella, sed dormit. Lazarus quoque, quia dormierat, suscitatus est. Laeter et gaudeam, quod raptus sit, ne malitia inmutaret mentem eius, quia placeret Deo anima illius? Sed invito et repugnanti per genas lacrimae fluunt et inter praecepta virtutum resurrectionisque spem credulam mentem desiderii frangit affectus. O mors, quae fratres dividis et amore sociatos crudelis ac dura dissocias! Adduxit urentem ventum dominus de deserto ascendentem, qui siccavit venas tuas et desolavit fontem tuum. Devorasti quidem Ionam,
Gratias tibi, Christe salvator, tua agimus creatura, quod tam potentem adversarium nostrum, dum occideris, occidisti. Quis ante miserior homine, qui aeterno mortis terrore prostratus vivendi sensum ad hoc tantum acceperat, ut periret? Regnavit, enim, mors ab Adam usque ad Moysen etiam super eos, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adam. Si Abraham, Isaac et Iacob in inferno, quis in caelorum regno? Si amici tui sub poena offendentis Adam et, qui non peccaverant, alienis peccatis tenebantur obnoxii, quid de his credendum est, qui dixerunt in cordibus suis: non est Deus, qui corrupti et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis, qui declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum? Quodsi Lazarus videtur in sinu Abraham locoque refrigerii, quid simile infernus et regna
Adde quod ante resurrectionem Christi notus tantum erat in Iudaea Deus, in Israhel magnum nomen eius, et ipsi, qui noverant eum, tamen ad inferos trahebantur. Ubi tunc totius orbis homines ab India usque ad Britanniam, a rigida septentrionis plaga usque ad fervores Atlantici oceani, tam innumerabiles populi et tantarum gentium multitudines quam variae linguis, habitu tam vestis et armis? Piscium ritu ac lucustarum et velut muscae et culices conterebantur; absque notitia enim creatoris sui omnis homo pecus est. Nunc vero passionem Christi et resurrectionem eius cunctarum gentium
Quid agimus, anima? Quo nos vertimus? Quid primum adsumimus? Quid tacemus? Exciderunt tibi praecepta rhetorum et occupata luctu, oppressa lacrimis, praepedita singultibus dicendi ordinem non tenes! Ubi illud ab infantia studium litterarum et Anaxagorae ac Telamonis semper laudata sententia: Sciebam me genuisse mortalem? Legimus Crantorem, cuius volumen ad confovendum dolorem suum secutus est Cicero, Platonis, Diogenis, Clitomachi, Carneadis, Posidonii ad sedandos luctus opuscula percurrimus, qui diversis aetatibus diversorum lamenta vel libris vel epistulis minuere sunt conati, ut, etiamsi nostrum areret ingenium, de illorum posset fontibus inrigari: pro-ponunt innumerabiles viros et maxime Periclen et Xenophontem Socraticum, quorum alter amissis
Igitur ad nostra veniamus. Non plangam cum Iacob et David filios in lege morientes, sed cum Christo in evangelio suscipiam resurgentes. Iudaeorum luctus Christianorum gaudium est. Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia. Nox praecessit, dies autem adpropinquavit. Unde et Moyses moriens plangitur, Iesus absque funere et lacrimis in monte sepelitur. Quidquid de scripturis super lamentatione dici potest, in