Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Si autem haec sustinent illi, qui exeso corpore solis cogitationibus oppugnantur, quid patitur puella, quae deliciis fruitur? Nempe illud apostoli: Vivens mortua est. Si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo, hoc obtestor, ut sponsa Christi vinum fugiat pro veneno. Haec adversus adulescentiam prima arma sunt daemonum. Non sic avaritia quatit, inflat superbia,

p.70
delectat ambitio. Facile aliis caremus vitiis: hic hostis intus inclusus est. Quocumque pergimus, nobiscum portamus inimicum. Vinum et adulescentia duplex incendium voluptatis. Quid oleum flammae adicimus? Quid ardenti corpusculo fomenta ignium ministramus? Paulus ad Timotheum: Iam noli, inquit, aquam bibere, sed vinum modicum utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. Vide, quibus causis vini potio concedatur: vix hoc stomachi dolor et frequens meretur infirmitas. Et ne nobis forsitan de aegrotationibus blandiremur, modicum praecepit esse sumendum, medici potius consilio quam apostoli—licet et apostolus sit medicus spiritalis—et, ne Timotheus inbccillitate superatus evangelii praedicandi non posset habere discursus. Alioquin se dixisse meminerat et: vinum, in quo est luxuria, et: bonum est homini vinum non bibere et carnem non manducare. Noe vinum bibit et inebriatus est rudi adhuc saeculo; et tunc primum plantavit vineam: inebriare vinum forsitan nesciebat. Et ut intellegas scripturae in omnibus sacramentum—margarita quippe est sermo Dei et ex omni parte forari potest—post ebrietatem nudatio femorum subsecuta est, libido iuncta luxuriae. Prius venter et statim cetera; manducavit enim populus et bibit, et surrexerunt ludere. Loth, amicus Dei, in monte
p.72
salvatus et de tot millibus populis solus iustus inventus inebriatur a filiabus suis; et licet putarent genus hominum defecisse et hoc facerent liberorum magis desiderio quam libidinis, tamen virum iustum sciebant hoc nisi ebrium non esse facturum; denique, quid fecerit ignoravit; et—quamquam voluntas non sit in crimine, error in culpa est—inde nascuntur Moabitae et Ammanitae, inimici Israhel qui usque ad quartam et decimam progeniem et usque in aeternum non ingrediuntur ecclesiam Dei.

Helias, cum Iezabel fugeret et sub quercu fessus iaceret, veniente ad se angelo suscitatur et dicitur ei: Surge et manduca. Et respexit, et ecce ad caput eius panis olyrac et vas aquae. Revera non poterat Deus conditum ei merum mittere et ex oleo cibos et carnes confusione mutatas? Heliseus filios prophetarum invitat ad prandium et herbis agrestibus eos alens consonum prandentium audit clamorem: Mors in olla, homo Dei. Non iratus est cocis—lautioris enim mensae consuetudinem non habebat—sed farina desuper iacta amaritudinem dulcoravit eadem spiritus virtute, qua Moyses mutaverat Merra. Necnon et illos, qui ad se conprehendendum venerant, oculis pariter ac mente caecatos, cum Samariam nescios induxisset, qualibus epulis refici imperant, ausculta: Pone eis panem et

p.74
aquam; et manducent et bibant et remittantur ad dominum suum. Potuit et Danihelo de regis ferculis opulcntior mensa transferri, sed Ambacum messorum prandium portat, arbitror, rusticanum. Ideoque et desideriorum vir appellatus est, quia panem desiderii non manducavit et vinum concupiscentiae non bibit.

Innumerabilia sunt scripturis respersa divinis, quae gulam damnent et simplices cibos praebeant; verum quia nunc non est praepositum de ieiuniis disputare et universa exsequi sui est tituli et voluminis, haec sufficiant pauca de plurimis. Alioquin ad exemplum horum potes tibi ipsa colligere, quomodo et primus de paradiso homo ventri magis oboediens quam Deo in hanc lacrimarum deictus est vallem et ipsum dominum fame Satanas temptaverit in deserto et apostolus clamitet: Esca ventri et venter escae, Deus autem et hunc et illa destruet. et de luxuriosis: Quorum deus venter est. Id enim colit unusquisque, quod diligit. Ex quo sollicite providendum est, ut, quos saturitas de paradiso expulit, reducat esuries.

Quodsi volueris respondere te nobili stirpe generatam, semper in deliciis, semper in plumis, non posse a vino et esculentioribus cibis abstinere nec his legibus vivere districtius, respondebo: Vive ergo lege tua, quae Dei non potes. Non quo Deus, universitatis creator et dominus, intestinorum

p.76
nostrorum rugitu et inanitate ventris pulmonumque delectetur ardore, sed quo aliter pudicitia tuta esse non possit. Iob Deo carus et testimonio ipsius inmaculatus et simplex, audi, quid de diabolo suspicetur: Virtus eius in lumbis et potestas eius in umbilico. Honeste viri mulierisque genitalia inmutatis sunt appellata nominibus. Unde et de lumbis David super sedem eius promittitur esse sessurus; et septuaginta et quinque animae introierunt Aegyptum, quae exierunt de femore Iacob, et postquam conluctante Deo latitudo femoris eius emarcuit, a liberorum opere cessavit; et qui pascha facturus est, accinctis mortificatisque lumbis facere praecipitur; et ad Iob dicit Deus: Accingere sicut vir lumbos tuos; et Iohannes zona pellicia cingitur et apostoli iubentur accinctis lumbis habere in manibus evangelii lucernas. Ad Hierusalem vero, quae respersa sanguine in campo invenitur erroris, in Ezechiel dicitur: Non est praecisus umbilicus tuus. Omnis igitur adversus viros diaboli virtus in lumbis est, omnis in umbilico contra feminas fortitudo.

Vis scire ita esse, ut dicimus? Accipe exempla. Sampson leone fortior, saxo durior et qui unus et nudus mille est persecutus armatos, in Dalilae mollescit amplexibus; David secundum cor domini electus et qui venturum Christum sancto saepe ore cantaverat, postquam deambulans super tectum domus suae Bersabee captus est nuditate, adulterio iunxit homicidium. Ubi et illud breviter adtende,

p.78
quod nullus sit, etiam in domo, tutus aspectus. Quapropter ad Deum paenitens loquitur: Tibi soli peccavi et malum coram te feci. Rex enim alium non timebat. Salomon, per quem se cecinit ipsa sapientia, qui disputavit a cedro Libani usque ad hysopum, quae exit. per parietem, recessit a domino, quia amator mulierum fuit. Et ne aliquis etiam de sanguinis sibi propinquitate confideret, in inlicitum Thamar sororis Amnon frater exarsit incendium.

Piget dicere, quot cotidie virgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat ecclesia, supra quot sidera superbus inimicus ponat thronum suum, quot petras excavet et habitet coluber in foraminibus earum. Videas plerasque viduas ante quam nuptas infelicem conscientiam mentita tantum veste protegere, quas nisi tumor uteri et infantum prodiderit vagitus, erecta cervice et ludentibus pedibus incedunt. Aliae vero sterilitatem praebebunt et necdum sati hominis homicidium faciunt. Nonnullae, cum se senserint concepisse de scelere, aborti venena meditantur et frequenter etiam ipsae commortuae trium criminum reae ad inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, necdum nati filii parricidae. Istae sunt, quae solent dicere: Omnia munda mundis. Sufficit mihi conscientia mea. Cor mundum desiderat Deus. Cur me abstineant a cibis, quos Deus creavit ad utendum? Et si quando

p.80
lepidae et festivae volunt videri et se mero ingurgitaverint, ebriati sacrilegium copulantes aiunt: Absit, ut ego me a Christi sanguine abstineam. Et quam viderint tristem atque pallentem, miseram et monacham et Manicheam vocant, et consequenter; tali enim proposito ieiunium heresis est. Hae sunt, quae per publicum notabiliter incedunt et furtivis oculorum nutibus adulescentium gregem post se trahunt, quae semper audiunt per prophetam: Facies meretricis facta est tibi, impudorata es tu. Purpura tantum in veste sit tenuis, et laxius, ut crines decidant, ligatum caput, soccus vilior et per humeros maforte volitans, strictae manicae bracchiis adhaerentes et solutis genibus fractus incessus,: haec est apud illas tota virginitas. Habeant istiusmodi laudatores suos et sub virginali nomine lucrosius pereant: libenter talibus non placemus.