Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Haec idcirco, mi domina Eustochium—dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei—ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat—habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum—sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum. Nulla in hoc libello adulatio—adulator quippe blandus inimicus est—nulla erit rhetorici pompa sermonis, quae te iam inter angelos statuat et beatudine virginitatis exposita mundum subiciat pedibus tuis.

Nolo tibi venire superbiam de proposito, sed timorem. Onusta incedis auro, latro vitandus est. Stadium est haec vita mortalibus: hic contendimus, ut alibi coronemur. Nemo inter serpentes et scorpiones securus ingreditur. Inebriatus est,

p.58
inquit dominus, gladius meus in caelo, et tu pacem arbitraris in terra, quae tribulos generat et spinas, quam serpens comedit? Non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates huius mundi et harum tenebrarum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus. Magnis inimicorum circumdamur agminibus, hostium plena sunt omnia. Caro fragilis et cinis futura post modicum pugnat sola cum pluribus. Cum autem 'fuerit dissoluta et venerit princeps mundi istius et invenerit in ea nihil, tunc secura audies per prophetam: Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis, ad te autem non adpropinquabit. Quodsi eorum te multitudo turbaverit et ad singula incitamenta vitiorum coeperis aestuare et dixerit tibi cogitatio tua: Quid faciemus? respondit Heliseus: Noli timere, quoniam plures nobiscum sunt, quam cum illis, et orabit et dicet: Domine, adaperi oculos puellae tuae et videat. Et apertis oculis videbis igneum currum, qui te ad exemplum Heliae in astra sustollat, et tunc laeta cantabis: Anima nostra quasi passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est et nos liberati sumus.

Quamdiu hoc fragili corpusculo continemur, quamdiu habemus thesaurum istum in vasis ficti-

p.60
libus et concupiscit spiritus adversus carnem et caro adversus spiritum, nulla est certa victoria. Adversarius noster diabolus tamquam leo rugiens aliquid devorare quaerens circuit. Posuisti, ait David, tenebras et facta est nox. In ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae, catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi. Non quaerit diabolus homines infideles, non eos, qui foris sunt et quorum carnes rex in olla succendit Assyrius: de ecclesia Christi rapere festinat. Escae eius secundum Ambacum electae sunt: Iob subvertere cupit et devorato Iuda ad cribrandos apostolos expetit potestatem. Non venit salvator pacem mittere super terram, sed gladium. Cecidit Lucifer, qui mane oriebatur, et ille, qui in paradiso deliciarum nutritus est, meruit audire: Si alte feraris ut aquila, inde te detraham, dicit dominus. Dixerat enim in corde suo: Super sidera caeli ponam sedem meam et ero similis altissimo. Unde cotidie ad eos, qui per scalam Iacob somniante descendunt, loquitur Deus: Ego dixi: dii estis et filii altissimi omnes. Vos autem sicut homines moriemini et tamquam unus de principibus cadetis. Cecidit enim primus diabolus, et cum stet Deus in synagoga deorum, in medio autem deos discernat, apostolus eis, qui dii esse desinunt, scribit: Ubi enim in vobis dissensiones et aemulationes, nonne homines estis et secundum hominem ambulatis?

Si Paulus apostolus, vas electionis et preparatus in evangelium Christi, ob carnis aculeos et incentiva

p.62
vitiorum reprimit corpus suum et servituti subicit, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, et tamen videt aliam legem in memberis suis repugnantem legi mentis suae et captivantem se in lege peccati, si post nuditatem, ieiunia, famem, carcerem, flagella, supplicia in semet versus exclamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? tu te putas securam esse debere? Cave, quaeso, ne quando de te dicat Deus: Virgo Israhel cecidit: non est, qui suscitet eam. Audenter loquor: cum omnia Deus possit, suscitare virginem non potest post ruinam. Valet quidem liberare de poena, sed non valet coronare corruptam. Timeamus illam prophetiam, ne in nobis etiam conpleatur: et virgines bonae deficient. Observa, quid dicat: et virgines bonae deficient: quia sunt et virgines malae. Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum iam moechatus est eam in corde suo. Perit ergo et mente virginitas. Istae sunt virgines malae, virgines carne, non spiritu, virgines stultae, quae oleum non habentes excluduntur ab sponso.

Si autem et illae virgines virgines sunt, ob alias tamen culpas virginitate corporum non salvantur, quid fiet illis, quae prostituerunt membra Christi et mutaverunt templa Sancti Spiritus in lupanar? Ilico audient: Descende, sede in terra, virgo filia Babylonis, sede in terra: non est thronus filiae

p.64
Chaldaeorum; non vocaberis ultra mollis et delicata. Accipe molam, mole farinam, discoperi vclamentum, denuda crura tua, transi flumina et revelabitur ignominia tua et apparebunt opprobria tua, et hoc post Dei Filii thalamos, post oscula fratruelis et sponsi illa, de qua quondam sermo propheticus concinebat: Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Nudabitur et posteriora eius ponentur in facie ipsius; sedebit ad aquas solitudinis et posito vase divaricabit pedes suos omni transeunti et usque ad verticem polluetur. Rectius fuerat homini subisse coniugium, ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem in profundum inferi cadere. Non fiat, obsecro, civitas meretrix fidelis Sion, ne post trinitatis hospitium ibi daemones saltent et sirenae nidificent et hiricii. Non solvatur fascia pectoralis, sed statim ut libido titillaverit sensum, ut blandum voluptatis incendium dulci nos calore perfuderit, erumpamus in vocem: Dominus auxiliator meus, non timebo, quid faciat mihi caro. Cum paululum interior homo inter vitia et virtutes coeperit fluctuare, dicito: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in domino, quoniam confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. Nolo sinas cogitationem crescere; nihil in
p.66
te Babylonium, nihil confusionis adolescat. Dum parvus est hostis, interfice; nequitia elidatur in semine. Audi psalmistam loquentem: Filia Babylonis misera, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam; beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram. Quia ergo inpossibile est in sensum hominis non inruere notum medullarum calorem, ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui, statim ut coeperit cogitare, interfecit cogitatus et elidit eos ad petram: petra autem est Christus.

O quotiens in heremo constitutus et in illa vasta solitudine, quae exusta solis ardoribus horridum monachis praestat habitaculum, putavi me Romanis interesse deliciis! Sedebam solus, quia amaritudine repletus eram. Horrebam sacco membra deformis, squalida cutis situm Aethiopicae carnis adduxerat. Cotidie lacrimae, cotidie gemitus et, si quando repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo vix ossa haerentia conlidebam. De cibis vero et potu taceo, cum etiam languentes aqua frigida utantur et coctum aliquid accepisse luxuriae sit. Ille igitur ego, qui ob gehennae metum tali me carcere ipse damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum. Pallebant ora ieiuniis et mens desideriis aestuabat

p.68
in frigido corpore et ante hominem suum iam carne praemortua sola libidinum incendia bulliebant. Ita omni auxilio destitutus ad Iesu iacebam pedes, rigabam lacrimis, crine tergebam et repugnantem carnem ebdomadarum inedia subiugabam. Non erubesco infelicitatis meae, quin potius plango non esse, quod fuerim. Memini me clamantem diem crebro iunxisse cum nocte nec prius a pectoris cessasse verberibus, quam domino rediret increpante tranquillitas. Ipsam quoque cellulam meam quasi cogitationum conscium pertimescebam et mihimet iratus et rigidus solus deserta penetrabam. Sicubi concava vallium, aspera montium, rupium praerupta cernebam, ibi meae orationi locus, illud miserrimae carnis ergastulum; et, ut mihi ipse testis est dominus, post multas lacrimas, post caelo oculos inhaerentes nonnunquam videbar mihi interesse agminibus angelorum et laetus gaudensque cantabam: Post te in odorem unguentorum tuorum currimus.