Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Igitur consularis pastis cruore luminibus, ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicare tormenta iubet et saevum dentibus frendens similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur virile reticere.

Succurre, domine Iesu: ad unum hominem tuum quam plura sunt inventa supplicia! Crines ligantur ad stipitem et toto corpore ad eculeum fortius alligato vicinus pedibus ignis adponitur, utrumque latus carnifex fodit nec papillis dantur indutiae: inmota mulier manet et a dolore corporis spiritu separate, dum conscientiae bono fruitur, vetuit circa se saevire tormenta. Iudex crudelis quasi superatus adtollitur, illa dominum deprecatur;

p.8
solvuntur membra conpagibus, illa oculos ad caelum tendit; de communi scelere alius confitetur, illa pro confitente negat et periclitans ipsa alium vindicat periclitantem.

Una interim vox: Caede, ure, lacera; non feci. Si dictis tollitur fides, veniet dies, quae hoc crimen diligenter excutiat; habebo iudicem meum. Iam lassus tortor suspirabat in gemitum nec erat novo vulneri locus, iam victa saevitia corpus, quod laniarat, horrebat: extemplo ira excitus consularis: Quid miramini, inquit, circumstantes, si torqueri mavult mulier, quam perire? Adulterium certe sine duobus committi non potest et esse credibilius reor noxiam ream negare de scelere, quam innocentem iuvenem confiteri.

Pari igitur prolata in utrumque sententia damnatos carnifex trahit. Totus ad spectaculum populus effunditur, et prorsus quasi migrare civitas putaretur, stipatis proruens portis turba densatur. Et quidem miserrimi iuvenis ad primum statim ictum amputatur gladio caput truncumque in suo sanguine volutatur cadaver. Postquam vero ad feminam ventum est et flexis in terram poplitibus super trementem cervicem micans elevatus est gladius et exercitatam carnifex dexteram totis viribus concitavit, ad primum corporis tactum stetit mucro letalis et leviter perstringens cutem rasurae modicae sanguinem aspersit. Inbellem manum percussor

p.10
expavit, et victam dexteram gladio marcescente miratus in secundos impetus torquet. Languidus rursum in feminam mucro delabitur et, quasi ferrum ream timeret adtingere, circa cervicem torpet innoxium. Itaque furens et anhelus lictor paludamento in cervicem retorto, dum totas expedit vires, fibulam, quae chlamydis mordebat oras, in humum excussit ignarusque rei ensem librat in vulnus et: En tibi, ait mulier, ex umero aurum ruit. Collige multo quaesitum labore, ne pereat.

Rogo, quae est ista securitas? Impendentem non timet mortem, laetatur percussa, carnifex pallet; oculi gladium non videntes tantum fibulam vident et, ne parum esset, quod non formidabat interitum, praestabat beneficium saevienti. Iam igitur et tertius ictus: sacramentum frustraverat trinitatis. Iam speculator exterritus et non credens ferro mucronem aptabat in iugulum, ut, qui secare non poterat, saltim premente manu corpori conderetur: O omnibus inaudita res saeculis!—ad capulum gladius reflectitur, et velut dominum suum victus aspiciens confessus est se ferire non posse.

Huc, huc mihi trium exempla puerorum, qui inter frigidos flammarum globos hymnos edidere pro fletibus. circa quorum sarabara sanctamque caesariem

p.12
innoxium lusit incendium. Huc beati Danihelis revocetur historia, iuxta quem adulantibus caudis praedam suam leonum ora timuerunt. Nunc Susanna nobilis fide mentes omnium subeat, quae iniquo damnata iudicio sancto spiritu puerum replente servata est. Ecce non dispar in utraque misericordia domini: illa liberata per iudicem, ne iret ad gladium, haec a iudice damnata absoluta per gladium est.