Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Tandem ergo ad feminam vindicandam populus armatur. Omnis aetas, omnis sexus carnificem fugat et coetu in circulum coeunte non credit paene unusquisque, quod vidit. Turbatur tali nuntio urbs propinqua et tota lictorum caterva glomeratur. E quibus medius, ad quem damnatorum cura pertinebat, erumpens et canitiem immundam perfuso pulvere turpans: Meum, inquit, O cives, petitis caput, me illi vicarium datis! Si misericordes, si clementes estis, si vultis servare damnatam, innocens certe perire non debeo. Quo fletu vulgi concussus est animus maestusque se per omnes torpor insinuat et mirum in modum voluntate mutata, cum pietatis fuisset, quod ante defenderant, pietatis visum est genus, ut paterentur occidi.

Novus igitur ensis, novus percussor adponitur.

p.14
Stat victima Christo tantum favente munita. Semel percussa concutitur, iterum repetita quassatur, tertio vulnerata prosternitur et—O divinae potentiae sublimanda maiestas!—quae prius fuerat quarto percussa nec laesa, ideo paululum visa est mori, ne pro ea periret innoxius.

Clerici, quibus id officii erat, cruentum linteo cadaver obvolvunt et fossam humum lapidibus construentes ex more tumulum parant. Festinato sol cursu occasum petit, et misericordiam domini celatura nox advenit. Subito feminae palpitat pectus et oculis quaerentibus lucem corpus animatur ad vitam: iam spirat, iam videt, iam sublevatur et loquitur, iam in illam potest vocem erumpere: Dominus, auxiliator meus, non timebo, quid faciat mihi homo.

Anus interim quaedam, quae ecclesiae sustentabatur opibus, debitum caelo spiritum reddidit, et quasi de industria ordine currente rerum vicarium tumulo corpus operitur. Dubia adhuc luce in lictore zabulus occurrit, quaerit cadaver occisae, sepulchrum sibi monstrari petit; vivere putat, quam mori potuisse miratur. Recens a clericis caespes ostendetur et dudum superiecta humus cum his vocibus ingeritur flagitanti: Erue scilicet ossa iam condita, infer novum sepulchro bellum, et si hoc parum est,

p.16
avibus ferisque lanianda membra discerpe; septies percussa debet aliquid morte plus perpeti.

Tali invidia carnifice confuso clam domi mulier fodiatur et, ne forte creber ad ecclesiam medici commeatus suspicionis panderet viam, cum quibusdam virginibus ad secretiorem villulam secto crine transmittitur. Ibi paulatim virili habitu veste mutata in cicatricem vulnus obducitur. Et— O vere ius summum summa malitia! —post tanta miracula adhuc saeviunt leges.

En quo me gestorum ordo protraxit! Iam enim ad Evagrii nostri nomen advenimus. Cuius ego pro Christo laborem si arbitrer a me dici posse, non sapiam, si penitus tacere velim, voce in gaudium erumpente non possim. Quis enim valeat digno canere praeconio Auxentium Mediolanii incubantem huius excubiis sepultum paene ante quam mortuum. Romanum episcopum iam paene factionis laqueis inretitum et vicisse adversarios et non nocuisse superatis? Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis Praetereo atque aliis post me memoranda relinquo.

p.18
Praesentis tantum rei fine contentus sum: imperatorem industria adit, precibus fatigat, merito lenit, sollicitudine promeretur, ut redditam vitae redderet libertati.