Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Forsitan haec audientes ecclesiasticae congregationis amor subeat et recordentur fraternae in commune laetitiae et hymnorum, quibus cum ceteris domino concinebant, frigusque odiorum dilectionis calore conmutent et intellegant nos medicos, non inimicos, indulgentissimos patres, non hostili tumentes superbia. neque enim fieri potest, ut, quos saluari uolumus, perire cupiamus et non eis ecclesiasticam uirgam conuerti in baculum, si tamen relinquentes errorem ueritatem sequi uelint et omittere temeritatem lasciuientium puerorum.

sin autem respuunt eam et contemnentes ecclesiasticam disciplinam eleuant cornu suum contra regulas eius et salutaria spernentes consilia proiciunt retrorsum, audiant dominum comminantem: homo, qui fecerit in superbia, ut non audiat sacerdotem, qui stat ad ministrandum in nomine domini dei tui, uel iudicem, quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille et auferes malum de Israhel et omnis populus audiens timebit et non inpie aget ultra.

uerum ne occupati circa uulneratorum curationem nostri inmemores, simus et propria neglegamus ac, iuxta quod scriptum est, aliis praedicantes ipsi reprobi inueniamur, commonemus stantes, ut caueant, ne, dum iacentibus manum porrigunt, ipsi corruant et ut seruantes ecclesiasticam disciplinam futurum iudicium 25 reformident.