Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uos autem obsecro, fratres, ut in commune oremus pro eis et prophetali uoce dicamus: quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum? et plorabo die et nocte uulneratos filiae populi mei, dei misericordiam deprecantes, ut liberet eos errore, quo uincti sunt, et odium, quo aduersum nos frustra insaniunt, amore conmutent.

unde et nos obliti iniuriarum indulgentissimo eos cupimus recipere sinu et illorum sanitatem et conuersionem ad deum propriam sanitatem et gloriam conputamus. et si aliter non possunt curari nisi nostra humilitate, ultro eis satisfaciamus; nihil eis tulimus, nihil nocuimus, tametsi indignantur et saeuiunt contra ecclesiae medicamina, quibus uulneratis sanitas redditur. nos, quae scimus, loquimur et, quae didicimus, praedicamus orantes, ut, qui ecclesiasticas despiciunt regulas, normam recipiant ueritatis nec propter hominum confusionem, per quam difficulter errantes corrigi solent, perdant utilitatem paenitentiae.

et nunc dicimus et ante praediximus et idem frequenter ingerimus: uagari eos nolumus nec per alienas errare prouincias, sed ad extorres et furibundos cum propheta clamamus et loquimur: saluamini de terra et reuertimini et nolite stare; recordamini, qui procul estis [*]( 5 cf. Cicero I Catil. 1 7 Ps. 33, 14 12 *Hier. 9, 1 29 *Hier. 28 (51), 50 . ) [*]( 1 aedificant Tp.c. iherusalem UV 2 de om. TV babyll. Ta.r. t babil. V babiloniis U 3 fulciunt UV efferatis coni. Vall. 4 odiis se ex odisse T detractione UV 5 quondam U 7 et audiant s.l. U 8 ne]n T dolum] malum V desiderantque V 9 solit.] sancta g 11 nos TV 14 et] ac V 16 quod V insinuunt V 17 indulg.-sinu et om. V 18 et conu.—san. in mg. sup. U 20 tulimus] intulimus iniuriae g 21 tamen etsiT 26 tert. et ex ut T I )

209
a domino, et Hierusalem ascendat super cor uestrum.