Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sed iustum est, ut saltim de exemplis, quae inferimus, recipiant sanitatem. sicut enim oculo officit lippitudo et [*]( 3 cf. Deut. 11, 26-28 5 *Zach. 2, 6-7 9 cf. Mal. 4, 2 12 Matth. 2, 2 13 cf. Matth. 2, 11 ) [*]( 1 pasca V 500 om. U 6 caeli om. TV 7 syon UV; add. et V 8 babyll. T babil. UV 9 magnorum U 10 in om. V 13 praesepto V 14 offerent U-entes (om. ei) T-ant V pr. et om. V myrram U mirram Tp.r.V 16 fragl. V fragr. g 17 fluentia V 18 langore U 19 detinentur g nequitia et imperitia TV mort(t eras.)em U serpentium tJ 21 de om. U sanctas scripturasU 23 praegnantium Tp.c.m2V 24 cybos TU 25 intendere TV 26 ungenta T )

205
totum corpus populatur febris, aes quoque et ferrum paulatim rubigo consumit, ita dogmatum peruersorum perniciosa contagio animarum neglegentium pulchritudinem uiolat et deformi eas mendaciorum pallore perfundit.

obsecro, fratres, ut ignoscatis dolori meo sceleratas doctrinas in medium proferenti. licet enim per Babylonia flumina transierimus, ut captiuos ibidem commorantes ad festiuitatem Hierusalem pergere suaderemus, tamen misericordia dei ipsi captiuitatem non sensimus prosperis uentis scripturarum uela pandentes. nec obruerunt nos doctrinae hereticae gurgites intumescentes nec mendaciorum tempestas conterruit neque torrentes iniquitatis in medium eorum pelagus pertraxerunt, ubi iuxta psalmistam canentem reptilia, quorum non est numerus, et draco diabolus commorantur, uenenatissimum animal sanctorum lusibus patens, nec, ut cuncta breui sermone concludam, ex omni parte uentorum flabra consurgentia ecclesiasticam nauem subuertere potuerunt et studiorum nostrorum saeuo turbine operire remigium.

en cum saluatore domino instar discipulorum illius nauigantes transfretauimus et portum quietis intrantes pulcherrimum diuinorum uoluminum litus amplectimur uarios carpentes flores scientiae et niuea membra sapientiae pressis figentes osculis in eius haeremus amplexibus et, si dominus concesserit, uiuentes cum ea et in illius perseuerantes amore cantamus: amator fui pulchritu dinis. quotquot enim diligentius scripturas sanctas legunt et per picta sermonum caelestium prata discurrunt, hac beatitudine perfruuntur; ^ qui autem relinquentes dominicae sollemnitatis uirorem ad deserta * transcendunt, in morem urbium, quae absque muro sunt, hostiles daemonum impetus sustinent.