Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

porro, quod dixit: terram sicut nihili fecit, de uniuersis creaturis apostolus interpretans loquitur: qui uocat e a, quae non sunt, tamquam sint, ut et per haec uerba discamus maiorem esse fortitudinem dei quam ea, quae ab illo facta sunt. et non erubescit contra dei fortitudinem disputans dicere, quod tantum possit deus, quantum ei ad operandum materia ministrarit, nec intellegit aliam naturam esse factorum et aliam eius, qui factor est, neque posse tantum illam, de qua aliquid fit, quantum is potest, qui ex ea aliquid fabricatur; diuersarum enim substantiarum diuersa est uirtus atque condicio. [*]( 17 *Hab. 3, 3 18.20 *Esai. 40, 23 21 *Rom. 4,17 ) [*]( 4 dni (n eras.) T, om. U 5 hominum V 7 mensuraque TV 8 tamen om. g 11 potuerat U .12 rursus U 13 tanta-quanta] quanta-tanta T alt. quantum TV quantam s mensura V-ram T 14 rerum om. U ; adil. et V tanta T tantum V est deus TV multa U 15 facta om. U numero U ad numerum V \'16 mensura U 17 unus om. g alte V 18 nih(chY)il TV 20 dixi U 22 tamquam] add. ea quae (utr. del.) U dicamus U 24 dei om. V disp. om. V 27 est deus TV. )

204

Quapropter, si uolunt cum ecclesia dominicum pascha celebrare, qui auctoritati scripturarum Origenis praeferunt deliramenta, audiant inclamantem deum: \'et non ostendi illa tibi, ut ambulares postea?\' ac prophetam lacrimabiliter commonentem: o, o fugite de terra aquilonis, dicit dominus, quia a quattuor uentis caeli congregabo uos; in Sion saluamini, qui habitatis filiam Babylonis, ut erroris tenebras frigusque ignorantiae relinquentes ad ortum solis iustitiae iuncti magorum studiis conuertantur et inhabitantes calidissimam plagam caeli, quae in scripturarum feruore sentitur, pastores ecclesiasticos spreta Origenis amentia sciscitentur et dicant: ubi est, qui natus est rex Iudaeorum ?

cum illum inuenerint iacentem in praesepi, humili I uidelicet eloquio scripturarum, offerent ei aurum et thus et murram, I id, est fidem probatam et omni ueritatis splendore fulgentem conuersationisque bene olentis flagrantiam et continentiam luxum uoluptatis et fluitantia carnis incentiua siccantem. qui enim post crebras commonitiones ecclesiasticae fidei contradicunt, duplici languore retinentur nequitiae et-inperitiae et in morem serpentum toti ad terrena conuersi adhaerentesque humo bonis mala praeferunt nec nouerunt, quae sit differentia uitiorum atque uirtutum, et de sanctis scripturis in correptionem et sanitatem sui medicamenta contemnunt in morem praegnantum mulierum ueritatis fastidia sustinentes, quae solitos cibos respuunt et noxia quaeque sectantur, nec ualent contra ueritatis radios clarum animae lumen adtollere: despicientes ecclesiasticam disciplinam quasi porci uolutantur in caeno et unguenta contemnunt.