Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Calcemus, quod coepimus, et sensum nostrum plenius explicemus. si omnes gentes quasi stillae de situla et quasi i [*](16 Origenes aegi dQXwv II c. 9,1 19 *Esai. 40,15-18 22 *Esai. 40, 12 II 31 cf. Esai. 40,15 II ) [*]( 2 quanta V 8 pater ex patri V 9 offert V 15 debeant Ta.c.V I 18 audiuit U 19 si] sic U 20 deputatae U 21 coputabuntur U; add. I etc. ς assimilastis UV 23 palmo s pigillos U 24 manu V I etc.ςassimilastisUV23 paJmo ç pigillos U 24 manuV palmo U * 28 ds dicitur V 31 stellae Ta.c. stilla g I )

203
momentum staterae reputatae sunt et quasi saliua reputabuntur — per quae uerba omnium creaturarum uilitas et parua substantia demonstratur, ut appareat inconparabilis sublimitas dei —, ergo et fortitudo eius sicut stilla de situla et sicut momentum staterae et saliua hominis reputabitur, si iuxta Origenem tanta fabricatus est, quanta poterat sua uirtute conprehendere, et necesse est numero mensuraeque factorum dei fortitudinem coaequari, si tamen non potuit facere maiora, quam fecit.

uerum non puto quempiam, non dico hominum, sed ne daemonum quidem, haec de eo audere confingere, quae ille et sensit et scripsit, tantam deum fecisse materiam, quantam ornare poterat et in rerum formas diuidere. quae sentiens rursum discat a nobis: non tanta fecit deus, quanta facere poterat, sed, quanta mensurae rerum ordo poscebat, tanta fabricatus est multo maiorem habens et artem et fortitudinem, quam ea, quae facta sunt, numerum atque mensuram. et hoc sciat prophetarum testimoniis conprobari, e quibus unus ait: operuit caelos uirtus eius et alter clamitat: terram autem sicut nihili fecit, ut maiorem dei esse uirtutem his, quae facta sunt, praedicarent.

porro, quod dixit: terram sicut nihili fecit, de uniuersis creaturis apostolus interpretans loquitur: qui uocat e a, quae non sunt, tamquam sint, ut et per haec uerba discamus maiorem esse fortitudinem dei quam ea, quae ab illo facta sunt. et non erubescit contra dei fortitudinem disputans dicere, quod tantum possit deus, quantum ei ad operandum materia ministrarit, nec intellegit aliam naturam esse factorum et aliam eius, qui factor est, neque posse tantum illam, de qua aliquid fit, quantum is potest, qui ex ea aliquid fabricatur; diuersarum enim substantiarum diuersa est uirtus atque condicio. [*]( 17 *Hab. 3, 3 18.20 *Esai. 40, 23 21 *Rom. 4,17 ) [*]( 4 dni (n eras.) T, om. U 5 hominum V 7 mensuraque TV 8 tamen om. g 11 potuerat U .12 rursus U 13 tanta-quanta] quanta-tanta T alt. quantum TV quantam s mensura V-ram T 14 rerum om. U ; adil. et V tanta T tantum V est deus TV multa U 15 facta om. U numero U ad numerum V \'16 mensura U 17 unus om. g alte V 18 nih(chY)il TV 20 dixi U 22 tamquam] add. ea quae (utr. del.) U dicamus U 24 dei om. V disp. om. V 27 est deus TV. )

204