Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ponamus exemplum, ut, quod dicimus, manifestius fiat. si quis opulentus pater familias conuiuas ad cenam uoluerit inuitare et tantas offerre dapes, quae inplere possint auiditatem cenantium, non statim, quantum illi comederint et quantum eis fuerit praeparatum, tantum diues dominus habere poterat, sed praebuit eis, quantum conuiuii dignitas exposcebat; sic et omnipotens deus uincens conparationis exemplum non tantas fecit creaturas, quantas poterat, sed tantae ab eo factae sunt, quantae debebant fieri.

at ille uerbositatis seminarium contexit et replicat et ait: tanta fecit deus, quanta poterat conprehendere et sibi habere subiecta suaque prouidentia gubernare bernare. nec audit prophetam dicentem: si omnes gentes ut stilla de situla et sicut momentum staterae conputatae sunt et quasi saliua deputabuntur, cui adsimulastis deum? et rursum: quis mensus est manu aquam et caelum palma et omnem terram pugillo?

si ad conparationem fortitudinis dei aqua mensuratur manu et caelum palma et omnis terra pugillo — haec autem per metaforam dicuntur, ut eorum, quae facta sunt, uilitas ex factoris magnificentia conprobetur; neque enim diuersitate membrorum conpositus est deus — quomodo tanta fecisse dicitur, quanta poterat sua uirtute conprehendere ?