Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Aliam rursus filio dei nectit calumniam et his uerbis loquitur: sicut pater et filius unum sunt, ita et anima, quam adsumpsit filius dei, et ipse filius dei unum sunt. nec intellegit patrem et filium unum esse propter communionem substantiae et eandem diuinitatem, filium autem et animam eius diuersae et multum inter se distantis esse naturae. etenim, si, sicut pater et filius unum sunt, sic et anima filii et ipse filius unum sunt, unum erit pater et anima saluatoris et ipsa dicere poterit: qui uidit me, uidit patrem.

sed non est ita — absit hoc ab ecclesiastica fide! — filius enim et pater unum sunt, quia non est inter eos diuersa natura; anima autem et filius dei et natura inter se discrepant et substantia, eo quod et ipsa a filio condita sit nostrae condicionis atque naturae. si enim, sicut pater et filius unum sunt, sic anima filii dei et ipse filius unum sunt, unum erit, ut iam diximus, anima et pater et anima saluatoris splendor gloriae et forma substantiae eius esse credetur. uerum hoc dicere inpium est atque blasphemum. eiusdem igitur inpietatis est filium et animam illius unum dicere, cuius patrem et filium unum negare.